Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM VI De Theobaldo novicio, qui immunditias bibendo motus superbiae restrinxit.

Apud nos monachus quidam fuit, Theobaldus nomine1347, ante conversionem leccator1348 opere, vino et tesseribus deditus totus, et propter suam scurrilitatem in tota civitate Coloniensi notissimus. Saepe illum nudum per plateas eiusdem civitatis incedere vidi. Tandem de scurrilitate sua compunctus, ad intercessionem Priorum1349 Coloniensium a domino Gevardo Abbate nostro susceptus, in domo nostra novicius est effectus. Cum esset in probatione, sperans Deo nihil esse acceptabilius operibus humilitatis, ut sibi lavare concederetur panniculos cauteriorum petivit, et obtinuit. Quod cum fecisset per dies aliquot, tentator affuit, et sagitta superbiae cor eius vulnerans, huiusmodi cogitationes immisit: Quid agis, o stulte? Quid ad te pertinet horum immunditias, quorum tu forte natione maior es1350, lavare? Dum huiusmodi cogitationes aliquanto tempore in eius corde versarentur, a diabolo illas esse intelligens, qui rex est super omnes filios superbiae1351, die quadam panniculos solito1352 diligentius lavit, et ut diabolum amplius confunderet, immissamque superbiam retunderet, ipsam ablutionem bibit. Vidit haec diabolus, et invidit, et quem per spiritum superbiae prosternere non potuit, terroribus aggressus est. Haec quae dicta sunt, retulit mihi dominus Henricus Abbas noster, asserens se ab eius ore audivisse1353 sub typo confessionis. Ex ipsa enim immunda et foetida potatione ita in ventre tortionibus fortissimis torquebatur, ut omnia eius interiora dirumpi1354 viderentur. Nocte quadam, cum natura cogente iret ad privatam, duos homines in trabe eiusdem camerae suspensos vidit. Erant enim corpora eorum1355 nigra, vestimenta laniata, facies velatae, ut nihil aliud quam fures putarentur1356. Quos ut novicius ex improviso conspexit1357, valde territus, et pene extra mentem factus, ad dormitorium recurrit, et iuxta lectum Henrici monachi, postea maioris cellerarii1358, anhelus resedit. Et, sicut mihi idem Henricus recitavit, ita contremuit, ita crebris singultibus pectus pulsavit, ut valde miraretur, quid haberet vel quid vidisset. Cui cum signasse ut iret dormitum, eo quod frigus esset, et ille in sola tunica sederet, non acquievit. Tunc scapulis eius partem operimenti sui1359 iniecit, sicque usque ad signa matutinalia sedere permisit.
NOVICIUS : Mirum quod paries novus tam valide impulsus, subsistere potuit.
MONACHUS: Diu non stetit, quia crebris tentationum ictibus quassatus, tandem sub specie boni deceptus est et deiectus. Factus vero monachus, ut sibi liceret visitare cognatos suos in Francia, quos ante conversionem in viginti annis non viderat, nec videre curaverat, et illic esse per annum in quadam domo ordinis nostri, ab Abbate cum multa importunitate extorsit. Ivit et rediit, ac deinde apostasiam incurrens, extra ordinem defunctus est. Retulit nobis quidam vagus clericus, qui fini eius interfuit, quod cuidam saeculari sacerdoti1360 fuerit confessus, et ab eo inunctus atque communicatus1361, sicque in bona contritione defunctus est1362.
NOVICIUS: Ex nimis importuna daemonum tentatione hic disco, plus eos, timuisse novicii huius humilitatem, quam supradicti monachi virginitatem.
MONACHUS: Quam contraria sit illorum superbiae vera humilitas, ex sequenti capitulo plenius agnosces. Quod1363 dicturus sum, de sancto Bernardo gestum1364 audivi, et quia nusquam scriptum inveni, scripto mandare dignum duxi.

Notes:
  • 1347 CP nomine Theobaldus.
  • 1348 hoc est, scurra; conf. XII, 5,
  • 1349 Priores hoc loto sunt presbyteri priores, ut sunt Praepositi et Decani. IX, 23: „ statim Coloniam cncurrit, Conradum, mule Praepositum maiorem, tune Decanum, ceterosque Priores convenit." Conf. VI, 27. VII, 39. IX, 25. 65.
  • 1350 B natione superior es, C superior es natione.
  • 1351 Job 41, 25.
  • 1352 solito om BC.
  • 1353 C audisse.
  • 1354 BP disrumpi.
  • 1355 D erant enim corpora, ACP erant eorum corpora.
  • 1356 dictum pro viderentur. V, 5: « in quo quicquid erat vivere putabatur. »
  • 1357 C aspexit.
  • 1358 A celelarii.
  • 1359 sui om BD; conf. XII, 19.
  • 1360 sacerdoti om ADP.
  • 1361 C communicatus atque inunctus.
  • 1362 A sit; conf. IV, 43.
  • 1363 ABC quae.
  • 1364 C gesta, et paulo post inveni scripta.
Indexed exemplum: TE017992
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para