Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LX De plaga domus Vilariensis.

In Brabantia domus est ordinis nostri, quae Vilarium dicitur, in qua hospitibus et egenis multa bona saepe exhibita sunt, et adhuc quotidie exhibentur. Hoc anno cum essent in eadem provincia tempora cara, fratres eiusdem coenobii summam annonae suae taxantes, et, sicut mos est humanae infirmitati, defectum timentes, ex diabolica, ut patuit, tentatione, subsidium quod pauperibus satis large1673 impendere consueverant, usque ad messem subtrahere consiliati sunt. Eadem nocte, sicut retulit nobis quidam monachus, de eadem domo veniens, piscina, quae erat ultra claustrum, erupit, et per diversas se diffundens officinas1674, graviter illos damnificavit. Quod fratres, utpote viri iusti et timorati, peccatis suis, et maxime conceptae in pauperes avaritiae deputantes, mutato cousilio, aient ante beneficia illis solita impenderunt.
NOVICIUS: Vellem nunc aliqua audire exempla de poena avaritiae in vita futura.
MONACHUS: Hoc differendum est usque ad distinctionem duodecimam, in qua tractandum est de poena et gloria mortuorum. Interim tibi dicam quaedam exempla contra avaritiam, ut cognoscas quantum boni, quantumve gloriae consequantur hi, qui ab avaritia tentati, superati non fuerint.

Notes:
  • 1673 ADP largiter.
  • 1674 officinae sunt domus diversae intra claustri terminos sitae.
Indexed exemplum: TE018049
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para