Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXI De Abbate, qui, cellerario suo ob dolum deposito, adversariis bona, pro quibus contendebant, ultro dimisit, et eadem ab eis coactus recepit.

Abbas quidam nigri ordinis, sicut mihi retulit quidam Abbate de ordine nostro, venit ad Abbatem quendam Claraevallis, dicens illi: Domine Abbas, date mihi falcem1675, et ego dabo vobis curvum baculum. Ille quid facere vellet statim intelligens, virum suscepit, habitum mutavit, et quia hominem prudentem eundem esse consideravit, non multo post domui cuidam ordinis nostri Abbatem eum praefecit. Eodem tempore domus illius fratres pro quibusdam possessionibus cum personis quibusdam saecularibus contenderunt. Ventilata est causa coram iudicibus, et data est sententia pro Abbate et fratribus. Postea cellerarius Abbati secrete dicebat: Domine, bene hodie placitavimus1676. Sciatis tamen causam nostram non ex omni parte fuisse iustam. Audito hoc verbo, Abbas satis turbatus est, tacuit tamen. Sequenti die Capitulum intravit, cellerarium proclamavit, et deposuit, eo quod avaritiae suae consulens suppressisset veritatem. Et misso pro adversariis nuncio, ait illis: Boni homines, bona vestra vestra sint, ego a die hodierna non repetam illa. Qui cum gaudio recedentes, ita in Abbatis simplicitate et iustitia aedificati sunt, ut compuncti ocius redirent, et bona pro quibus diu contenderant, grato animo monasterio libere conferrent. Quae cum non consentiret Abbas recipere, responderunt: Domine, quicquid nostri1677 iuris fuit in his bonis, remittimus; quod ad nos pertinebat, Deo in eleemosynam offerimus. Tunc primum Abbas acquievit sua recipere, magis claustrum suum aedificans sua simplici iustitia, quam cellerarius sua astuta avaritia. Simile pene audies de domino Petro Abbate Claraevallis in distinctione sexta capitulo undecimo. Viti iusti multum detestantur avaritiam, sicut audies in sequenti capitulo.

Notes:
  • 1675 Quid hic falx significet, intelligitur ex Homil. IV. p. 179, ubi de praedicatoribus loquens Caesarius, sic ait: « qualis esse debeat operarius, ex ipsa falce figurative demonstratur. Habet enim sinum recurvatum et dentatum. Curva est, ut segetem ad manum metentis colligat; dentibus armata est, ut collectam facilius praecidat. Sic omnis praedicator incurvare se debet per humilem habitum atque conversationem, ut per exemplum humiliationis auditores verbi sibi attrahat, ut ita per aciem mordentem, id est, verba correptionis, quod in eis vitiosum fuerit, efficacius abscidat. »
  • 1676 B placidavimus.
  • 1677 ADP vestri. * Homil. III. p. 34.
Indexed exemplum: TE018050
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para