Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE
CAPITULUM LXII* De Ulrico Praeposito Steinveldensi, et converso avaro, quem amovit.
Apud monasterium sancti Crisantii1678 Scholasticus quidam demoratus fuit1679, vir magnae prudentiae atque scientiae, natione Gallicus,
nomine Ulricus. Cui cum redditus scholastriae non sufficerent, necesse erat ut
debitis obligaretur. Quidam ex fratribus Steinveldensis monasterii ordinis
Praemonstratensis, eo quod virum magnae literaturae illum1680 conspiceret, frequentius monuit, ut ad domum
suam gratia conversionis1681 se
transferret. Tandem ille divinitus inspiratus, in haec verba respondit: Pecuniam
aliquantulam debeo, solvite illam, et ego veniam ad vos. Quod cum intellexisset
Praepositus praedicti monasterii, pecuniam libentissime solvit, et Scholasticus
statim habitum suscepit. Qui non multo post eiusdem coenobii factus est
Praepositus. Nondum enim in ondine Praemonstratensi erant Abbates. Sciens ille cum
officio animas se regendas suscepisse, non pecora, vel possessiones, operam dabat
exstirpandis vitiis, non pecuniis congregandis, sciens avaritiam radicem esse
omnium vitiorum1682. Habebat autem unum conversum, in administratione
exteriorum ita sciolum et circumspectum, ita sollicitum et perfectum, ut omnia per
manus eius transirent, et curtibus ecclesiae, quae necessaria erant, tam in
aratris quam in pecoribus sive expensis, ipse quasi solus universa provideret.
Omnia ipse erat, omnia1683 disponens, nihil
negligens, agrum agro copulans, et vineam vineae coniungens. Praepositus ista
considerans, et in scripturis legens, nihil avaro esse scelestius1684 die quadam conversum
eundem ad se vocans ait: Nosti, barbate1685, quare venerim ad ordinem? Quia non bene
exprimere potuit Teutonicum idioma, habere non potuit verba ornata, et ideo
quicquid loquebatur, conversis videbatur esse1686 perversum atque distortum. Respondit conversus:
Non novi, domine. Tunc ille: Ego dicam tibi. Ad hoc enim veni, ut peccata mea in
hoc loco defleam. Quare ergo tu venisti? Respondente eo: Domine, simili de causa
; ait Praepositus: Si venisti peccata tua deflere, formam debueras poenitentis
tenere, hoc est, ut frequenter sis in oratorio, ut vigiles, ut1687 ieiunes, Deumque pro peccatis tuis iugiter exores. Non enim
poenitentis est, ut tu facis, vicinos suos exheredare1688, et densum lutum contra se congregare1689. Ad haec conversus respondit: Domine, bona illa quae comparo,
agris vel vineis eclesiae nostrae1690 continuantur. Et
Praepositu: Bene. Cum illa fuerint emta, necesse est, ut emas etiam illa, quae
emtis coniunguntur. Nosti quid dicat Isaias? Vae, inquit,
qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis.
Numquid habitabitis vos soli in medio terrae1691
? Tu vero avaritiae tuae nullum terminum ponis. Cum omnia, quae in hac
provincia sunt, a te fuerint comparata, flumen Rheni pertransibis pede deinde
procedes usque ad montana; nec sic quiesces, donec pervenias ad mare. Puto quia
ibi gradum sistes, eo quod pelagus sit latum et spatiosum, gressus autem tuus
strictus. Mane ergo in claustro tuo, frequenta oratorium tuum1692, ut die noctuque possis peccata tua deplangere.
Exspecta paulisper, et habebis satis terrae subtus te, et supra te, et intra te,
quia pulvis es, et in pulverem reverteris1693. Haec
audientes quidam ex fratribus senioribus, dixerunt: Domine, domine, si conversus
iste fuerit amotus, domus nostra1694 subsistere non
poterit. Ad quod ille respondit: Melius est ut domus pereat, quam anima. Et non
acquievit petitioni eorum.
NOVICIUS: Iste fuit verus pastor, sciens oves sibi
commissas, non corruptibilibus auri et argenti fuisse redemtas, sed pretioso
sanguine agni immaculati1695.
MONACHUS: Hoc
satis in eius verbis et actibus1696
claruit. Nam tempore illo, quo Reynaldus factus est Coloniae Archiepiscopus, et
essent Episcopii redditus obligati, curtesque desolatae, suasum est ei ut ex
diversis domibus ordinis Cisterciensis Dioecesis suae conversos fideles atque
providos accommodaret, qui et curtibus praeessent, et annuos redditus sua
industria reformarent. Qui cum consilio tali acquievisset, et tam ex Campo quam ex
Monte, domibus religiosis, conversos aliquos collegisset1697, suasum est ei, ut etiam praedictum conversum assumeret. Pro
quo cum honestum misisset nuncium, et ille ex parte Episcopi salutasset
Praepositum, adiecit: Dominus meus modicam petitionem petit a vobis, quam ei
negare non debetis. Cui cum Praepositus respondisset: Non est domini mei rogare
me, sed praecipere; subiunxit ille: Petit obnixe, ut talem conversum ad tales
usus ei accommodetis. Ad quod verbum Praepositus satis humiliter, constanter ac
mansuete respondit: Habeo ducentas oves in tali grangia, in aliis vero tot et
tot, similiter boves et equos; dominus meus tollat ex illis1698 quantum voluerit; conversum vero animae meae commissum ad tales
usus non habebit. Ego autem non de ovibus1699 et
bobus, sed de commissis mihi animabus, summo pastori in die iudicii rationem
redditurus sum. Et non concessit ei. Reliquit et aliud liberalitatis suae
indicium, contra avaritiam religiosorum utile satis exemplum. Die quadam, antequam
amotus esset praefato modo supradictus, conversus ab administratione sua,
Praepositus ad unam grangiarum suarum venit, in qua pullum equinum pulchrum satis
vidit. De quo iam dictum fratrem, cuius esset vel unde veniret, interrogavit. Cui
cum conversus responderet: Talis homo bonus et fidelis amicus noster moriens eum
nabis legavit; ait Praepositus: Utrum ex devotione, vel ex aliquo iure legavit
eum? Respondit conversus: Ex decessu illius emersit. Nam uxor eius, eo quod
esset de familia nostra, iure curmeidiae1700 illum obtulit. Tunc
ille movens caput, respondit verbum pium1701:
Quia bonus homo et amicus noster fidelis erat, idcirco uxorem eius spoliasti?
Redde ergo feminae destitutae equum suum, quia rapina est, aliena vel1702 rapere vel retinere. Tuus enim antea non fuit. Quia
idem Praepositus vir prudens erat, pro negotiis monasterii egrediens, secum
iuvenes minus libenter ducebat. Noverat enim hoc eis non expedire, propter
tentationes diabolicas. Die quadam cum unum ex adolescentibus secum
adduxisset1703, et simul equitantes,
nescio quid vel unde conferrent, obviam habuerunt iuvenculam formosam. Quam cum ex
industria equum suum retrahendo Praepositus salutasset officiosissime, stetit
illa, et inclinato capite resalutavit eum. Cum paululum processissent, volens
Praepositus tentare iuvenem, ait: Puella ista videbatur mihi multum formosa
fuisse. Cui cum ille diceret: Credite mihi, domine, et hoc ipsum visum est mihi;
respondit Praepositus: Unum tantum1704 deformat eam,
scilicet quod monocula est. Respondit iuvenis: Vere, domine, utrumque oculum
habet; ego enim satis diligenter consideravi eam. Tunc motus Praepositus ait: Et
ego considerabo dorsum tuum. Tantae debueras esse simplicitatis, ut utrum esset
mas1705 vel femina, scire non posses. Reversus
vero ad monasterium, dixit senioribus: Vos domini, quandoque arguitis me, quod
mecum non educam iuniores. Et exponens eis causam1706,
praedictum iuvenem durius arguit, atque castigavit. – Tantae enim erat
literaturae, ut tempore quodam pro negotio ordinis sui Cistercium pergens, in
Capitulo generali faceret sermonem. Haec mihi retulit quidam ex senioribus domus
illius.
NOVICIUS: Contingit frequenter, ut potentes viri pecunias sive
possessiones titulo minus iusto a suis subditis obtineant, et ex eis domos
religiosas aedificent. Licetne religiosis huiusmodi recipere eleemosynas1707 scienter?
MONACHUS: Quicquid conscientiam remordet,
conscientiam polluit. Scias tamen hoc quandoque fieri iusto Dei iudicio, sicut
subiecto doceberis exemplo.
- 1678 Sancti Chrysanthi coenobium fuit Monasterii in Eiflia.
- 1679 R quidam fuit, ut infra VII, 31: « apud monasterium sancti Crisantii Scholasticus quidam fuit, nomine Daniel. » Ceteri libri omnes ferunt quidam vocatus fuit.
- 1680 BC eum; paulo post ADP frequenter.
- 1681 BC conversionis gratia.
- 1682 B esse radicem omnium malorum, P radicem esse omnium malorum et vitiorum.
- 1683 omnia om C.
- 1684 Eccli. 10, 9. Paulo post BC eundem conversum.
- 1685 Miraeus Chronic. Cisterciens. p. 26: « tunque definierunt se conversos laicos barbatos, licentia Episcopi sui suscepturos, eosque in vita et morte, excepto monachatu, ut semetipsos suscepturos. »
- 1686 D conversis videbatur, C videbatur conversis.
- 1687 BC et.
- 1688 ACDP exhereditare.
- 1689 Habac. 2, 6.
- 1690 C vestrae.
- 1691 Isai. 5, 8.
- 1692 tuum om BC; conf. VII, 15.
- 1693 Genes. 3, 19.
- 1694 C vestra.
- 1695 Petr. I, 1, 18. 19.
- 1696 B actis, C actionibus.
- 1697 D elegisset.
- 1698 D eis.
- 1699 D add meis.
- 1700 C curmeidae, D curmediae. Curmedia est ius domini in bona vasalli defuncti.
- 1701 BP pium verbum.
- 1702 vel add BC.
- 1703 C eduxisset, D duxisset.
- 1704 P tamen.
- 1705 D masculus.
- 1706 C casum.
- 1707 P recipere huiusmodi eleemosynas, B huiusmodi eleemosynas recipere, has recipere.