Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXIII De Abbate, qui audivit in oratione: Dedisti hereditatem timentibus te, dum timeret abbatiam a potente aedificatam suscipere.

Vir quidam potens et nobilis in terra sua domum ordinis nostri construere desiderans, cum locum religioni congruum invenisset, habitatores eius partim pretio, partim minis eiecit. Abbas vero qui ad eundem locum missurus erat conventum, timens Deo non placere, tali modo pauperes a suis possessionibus alienare, oravit Deum, ut sibi super hoc suam dignaretur voluntatem revelare. Et non est permissus vir ille iustus de hac re diu tribulari1708. Nam die quadam cum esset in oratione, huiusmodi vocem audivit : Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum, Domine1709. Qui surgens mox intellexit per vocem propheticam coelitus demissam1710, voluntatis esse divinae, ut homines indevoti de eisdem possessionibus eiicerentur, et viri timorati Deumque laudantes ibidem locarentur. Sic legitur Dominus terram Chananaeorum et reliquarum immundarum gentium dedisse filiis Israel1711. Non tamen ista trahenda sunt in exemplum, quia omnis avaritia omnisque iniustitia a religiosis detestanda est.
NOVICIUS: Tanto amplius in talibus scandalum vitandum est, quia1712 saeculares non libenter claustrales habent vicinos.

Notes:
  • 1708 P turbari.
  • 1709 Psal. 60, 6.
  • 1710 C dimissam.
  • 1711 Josue 12.
  • 1712 C quanto.
Indexed exemplum: TE018055
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para