Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXIV Quid Episcopus Philippus dixerit, cum domum nostram construeret.


MONACHUS: Cum1713 conventus noster a domino Philippo Archiepiscopo super montem Stromberg vocaretur, quidam homines provinciales heredibus suis timentes1714, illum arguerunt. Quibus ipse respondit verbum bonum, verbum sanctum: Utinam, inquit, esset in qualibet villa Dioecesis meae conventus iustorum, qui et Deum iugiter laudarent, et tam pro me quam pro1715 mihi commissis orarent. Puto quia tunc melior multo1716 esset status Ecclesiae meae, quam modo sit; nulli nocerent, cum multis prodessent1717. Aliena non rapiunt, cum sua omnibus impartiantur.

Notes:
  • 1713 ABD dum.
  • 1714 Homil. II. p. 15: «  cum conventus noster vocatus a domino Philippo Coloniensi Archiepiscopo ascendisset in montem Stromberg, tantus motus excitatus est in provincia, non solum a militibus et rusticis, sed etiam ab ipso Comite, ut necessitate compulsi fratres eidem promitterent, quod nulla bona ipsius advocatiae attinentia contra eius voluntatem compararent. »
  • 1715 pro om BC.
  • 1716 BC multo melior.
  • 1717 BC nocent - prosint.
Indexed exemplum: TE018184
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para