Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXV De largitate pauperibus Famis tempore a domo Vallis sancti Petri exhibita.

Eo tempore quo fames illa validissima, quae anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo nonagesimo septimo fuit, incubuit1718 et plurimos exstinxit, domus nostra, licet tunc temporis pauper fuerit ac novella, multis subvenit. Sicut dixerunt hi qui numerum inopum ante portam consideraverunt, aliquando una die mille quingentis eleemosynae datae sunt1719. Dominus Gevardus tunc Abbas singulis diebus ante messem, in quibus carnibus uti licebat1720, bovem unum in tribus caldariis cum oleribus circumquaque collectis coqui iussit, et cum pane per singulos pauperes divisit. Simile factum est de ovibus aliisque pulmentariis. Sicque per gratiam Dei1721 omnes pauperes supervenientes, usque ad messem sustentati sunt. Et sicut audivi ab ore iam dicti Gevardi1722 Abbatis, cum timeret ne forte annona pauperum ante tempus deficeret, et pistorem pro1723 eo quod panes nimis magnos faceret, argueret; respondit ille: Credite mihi, domine, in pasta valde parvi sunt, et in fornace crescunt. Parvi immittuntur, et magni extrahuntur. Retulit mihi idem pistor, frater scilicet Conradus rufus, qui adhuc vivit, quia non solum panes in fornace, imo etiam farina creverit in saccis et in vasis, ita ut pistores omnes mirarentur, nec non et pauperes, qui inde nutriebantur. Dicebant enim: Domine Deus, unde venit omis annona ista1724 ? Eodem anno dives Dominus caritatem servorum suorum etiam in hac vita per centuplum remuneravit. Nam magister Andreas Spirensis per pecunias, quas in curia Frederici Imperatoris, nec non et in Graecia congregaverat, magnum allodium in Blitirsdorp1725 emit, nobisque in eleemosynam dedit. Unde talis voluntas, nisi a Deo?

Notes:
  • 1718 lacunam, quae hic in omnibus libris est, explevi addito verbo incubuit.
  • 1719 Homil. II. p. 68: « quaedam sunt domus ordinis Cisterciensis adeo divites, ut una earum singulis diebus quinque millia hominum pascere sufficiat, ita tamen, si monachis et conversis coloni cum mercenariis, hospites cum pauperibus connumerentur. »
  • 1720 BC licuit.
  • 1721 BC Dei gratiam.
  • 1722 Gevardi om BC.
  • 1723 pro om B.
  • 1724 B ista omnis annona, C omnis ista annona.
  • 1725 Plittersdorf villa prope Bonnam ad Rhenum sita.
Indexed exemplum: TE018486
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para