Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXVI Item de humanitate, quam domus in Hemmenrode eodem tempore in pauperes fecit, et quod multo plus a Deo recepit.

Eodem tempore domus in Hemmenrode, mater nostra, non minorem caritatem, imo tanto maiorem, quanto ditior fuit, pauperibus exhibuit. Tanta enim fames pauperes premebat, ut mulieres praegnantes ante portam in nemore pariendi tempora implerent. Christus vero non immemor illius1726 promissi: Date, et dabitur vobis1727, quia largi erant in dando, largam illis missit eleemosynam. Gerardus enim Praepositus sancti Simeonis in Treveri moriens circa sexcentas1728 libras argenti illis legavit, ex quibus centum ad portam in usus pauperum sequestravit. Portarius vero centum libras suas recipiens, non ex eis vineas vel agros, sed totidem maldra siliginis apud confluentiam comparavit, quitus satis sufficienter usque ad1729 messem pauperes sustentavit.

Notes:
  • 1726 illius ad BC.
  • 1727 Luc. 6, 38.
  • 1728 P ducentas. At literae de significant sexcentas.
  • 1729 ad om AD.
Indexed exemplum: TE018487
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para