Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXVIII* De claustro ob Abbatis avaritiam depauperato et ob receptionem duorum fratrum, scilicet Date et Dabitur, rursum ditato.

Abbas quidam, ut puto de ordine nigro, sicut ex relatione cuiusdam Abbatis ordinis nostri didici, hospitalis erat valde, et circa pauperes multum misericors. Et quia in operibus misericordiae fervens fuit, tales dispensatores domui suae ordinare studuit, qui non eius fervorem impedirent, sed magis incenderent1735. Quanto plures hospites suscepit, quanto plus caritatis pauperibus exhibuit, tanto illi et domui eius Dominus amplius benedixit. Post cuius mortem, successor eius stimulatus avaritia, pietatis officialibus amotis, et eis quos tenaciores noverat institutis, ait: Praedecessor meus nimis erat dapsilis et indiscretus, officiales eius1736 nimis prodigi. Sie ordinare debemus expensas monasterii atque temperare, ut si forte seges nostra grandinata fuerit, et tempora cara emerserint, habeamus unde pauperibus subveniamus. Huiusmodi verbis avaritiam suam pallians, hospitalitatem prorsus exclusit, et consueta beneficia pauperibus subtraxit. Caritate subtracta, proficere non potuit monasterii substantia, imo in brevi ad tantam devenit1737 paupertatem, ut vix haberent fratres quod1738 manducarent. Die quadam vir quidam venerandae canitiei venit ad portarium, quaesivit hospitium. Quem ille quidem clanculo et cum timore collegit, atque hospitalitatis officia pro posse et tempore illi exhibens, adiecit: Non te scandalizare debet, bone vir, quod tam negligenter te procureo, quia necessitas in causa est. Aliquando vidi talem1739 statum huius monasterii, ut si venisset Episcopus, cum magna caritate et abundantia fuisset susceptus. Respondit ille: Duo fratres expulsi sunt de monasterio isto; nisi illi duo fuerint reversi, nunquam bonus erit status eius. Unus eorum vocatur Date, alter vero Dabitur1740. Sicque ab oculis eius recessit. Puto aliquam fuisse personam angelicam, per quam Dominus primam illorum revocare voluit caritatem1741. Portarius, cum esset laicus, nomina eadem retinuit, Abbati et fratribus audita recitavit. Resumta est hospitalitas, et coepit eis mox Dominus benedicere ut prius.
NOVICIUS: Quid sentiendum est de illis, qui hospites colligunt et eleemosynas tantum faciunt propter gloriam inanem?
MONACHUS: Tales dando sua peccant, et nihil aliud recipiunt, nisi quod quaerunt, scilicet laudem humanam. Alii sua Christo dant tantum propter vitam aeternam, et hos Dominus non deserit in praesenti. Quidam vero propter utrumque, videlicet ut in praesenti ditiores fiant, et in futuro habeant vitam aeternam. Et istos Dominus saepe duplici mercede remunerat, hic per bona temporalia, in futuro per bona aeterna. Nonnulli vero sunt, qui etiam pauperes, sua Christo largiuntur, et dum coeperint ab ipso ditari, tunc ex diabolica tentatione amplius tentati, manum suam retrahunt, egestatem timentes.
NOVICIUS: De hoc dicas exemplum.

Notes:
  • 1735 AB intenderent.
  • 1736 B et officiales eius, P eius officiales.
  • 1737 B pervenit, ceteri libri devenerunt.
  • 1738 P quod fratres.
  • 1739 BC talem vidi.
  • 1740 B alter Dabitur, P et Dabitur vobis alter, A et Dabitur vobis vocatur alter, D et Dabitur vobis alter vocatur.
  • 1741 verba Puto - caritatem in libris editis NOVICIO assignata sunt.
Indexed exemplum: TE018489
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para