Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXIX De femina, quae hospitalitatem Abbatibus Cisterciensis ordinis exhibuit, et ditata est, et eadem exclusa, pauperata.


MONACHUS: Non est diu, quod femina quaedam, adhuc forte vivens, et in quadam civitate manens, in qua Abbates nostri, euntes ad generale Capitulum, hospitari solent, plures ex eis lucri sui causa hospitio suscepit. Sentiens sibi illa1742 ad ingressum illorum benedici, fenum ilis gratis dedit, deinde pabulum1743. Quanto plus dabat, tanto plus habuit. Et cum hospitum suorum meritis et oratione iam dives facta esset, bonisque omnibus abundaret, coepit defectum timere, et dicere intra se: ,Non potes diu sustinere tantas expensas, modo contrahe1744 manum, ne forte paupertatem incurras. Mira res. Mox ut hospitibus stipendia consueta negavit, et Dominus illi manum subtraxit. Non enim in domo illa frater Dabitur habitare poterat, de qua germanus eus Date expulsus erat. Tandem ad se reversa, cum se egere conspiceret, de omissione poenitentiam egit, et priora resumens opera, iterum ditari coepit.

Notes:
  • 1742 CD illa sibi.
  • 1743 id est, hospitium, convivium.
  • 1744 C retrahe.
Indexed exemplum: TE018490
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para