Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXIII De gula et filiabus eius.

Gula est solius corporis causa immoderatus et illecebrosus comedendi bibendique appetitus. Huius filiae sunt, immunditia, scurrilitas, inepta laetitia, multiloquium, hebetatio sensus circa intelligentiam. In gula sunt quinque gradus peccandi. Primus est cibos pretiosos et delicatos exquirere; secundus cibos1760 curiose praeparare; tertius ante tempus sumere; quartas nimis avide; quintus in nimia quantitate. Gula primus homo in paradiso victus succubuit1761. Haec Esau primogenita subripuit. Gula Sodomitas ad peccatum maximum incitavit1762. Ipsa filios Israel deserto prostravit: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super, eos1763 Iniquitas Sodomae fuit saturitas panis et abundantia1764. Homo Dei, Abdo scilicet, missus in Bethel, propter comestionem a leone occiditur1765. Dives, qui epulabatur quotidie splendide, in inferno sepelitur1766. Nabuzardan princeps cocorum, id est, gula, Jerusalem destruxit1767. Vides quanta pericula sint in illa? Accedant et1768 testimonia. Ait enim Salomon: Vae terrae, cuius Principes mane comedunt. Item: Omnis labor hominis in ore eius, et anima eius non replebitur1769 . Et in Evangelio Dominus: Videte ne corda vestra graventur in crapula et ebrietate1770 . Item Apostolus: Honeste ambulemus, non in comessationibus, et cetera1771. Prima Christi tentatio a diabolo per gulam facta est1772. Unde Hieronimus dicit: In pugna Christi prius agitur contra gulam ieiunando, per quam victus est primus homo, Quam valida et importuna sit nobis vitii huius tentatio, quibusdam recentiori tempore gestis pandam exemplis. Ordinem etiam, in quantum potero, nec non et modum supradictarum tentationum, Adae scilicet et1773 Esau et reliquorum, qui illic enumerati sunt, servare studebo.

Notes:
  • 1760 cibos add BC.
  • 1761 B in paradiso succubuit victus, P victus in paradiso succubuit.
  • 1762 Genes. 3. 25. 13.
  • 1763 Psal. 77 , 30-31,
  • 1764 Ezech. 16, 49.
  • 1765 Reg. III, 13.
  • 1766 Luc, 16, 22.
  • 1767 Reg. IV, 25. Homil. IV. p. 58: « princeps cocorum gula est, quae muros Jerusalem, id est, virtutes animae fidelis, destruit et delet. »
  • 1768 et om BC.
  • 1769 Eccles. 10, 16. 6, 7.
  • 1770 Luc. 21, 34.
  • 1771 Rom. 13, 13.
  • 1772 Matth. 4.
  • 1773 et add BC.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para