Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXIV De Conrado scholare, qui propter esum unius pomi, avunculi sui gratia privatus est.

Coloniae in maiore ecclesia Decanus quidam erat natione Suevus, vit dives, prudens et1774 honestus, in consilio Frederici Imperatoris satis acceptus. Hic cum in pomerio suo pomum novellam plantatam haberet, et iam flores eius in poma profecissent, praecepit omni familiae suae sub interminatione gratiae suae1775, nec non et poenae, ne aliquis aliquod ex eisdem pomis, quae pauca erant, ante maturitatem carperet, probare volens eius primitias. Cumque omnes praeceptum illius custodirent, scholaris quidam nomine Conradus, cognatus eius, et per ipsum in ecclesia sancti Andreae in canonicum promotus, poma eadem videns et desiderans, patrui praeceptum neglexit, unum tantum, ut puto, de pomis tulit et comedit. Quod cum Decanus intellexisset1776, tanta ira et odio exarsit in illum, ut dilectum eiiceret, nec ab aliquo posset induci, ut culpam ei ignosceret. Et quem multum cogitaverat diversis stipendiis ditare, ab illo die, in quantum potuit, depressit. Ego eundem Conradum bene novi, et erat cantor praefatae ecclesiae. Satis ut vides tentationis pueri huius poena concordat cum poena Adam. Ille propter pomum eiectus est de paradisi deliciis; iste de domo avunculi sui atque divitiis.
NOVICIUS: Cum Adam in potestate haberet omnes fructus paradisi, mirum1777 quod se ab una arbore continere non potuit.
MONACHUS: Multi temere Adam iudicant1778 de inobedientia, pomi vilitatem attendentes, et vim tentationis non considerantes, sicut subiecto probabitur exemplo.

Notes:
  • 1774 et om B ; paulo post BC et in.
  • 1775 VI, 12: ego praecipio vobis sub interminatione gratiae meae. IX, 38: sub interminatione oculorum tuorum.
  • 1776 ADP intellexit.
  • 1777 C miror: mox P quod ab una se.
  • 1778 BC iudicant Adam.
Indexed exemplum: TE018493
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para