Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXV De servo, qui pixide contra praeceptum domini sui aperta gratiam eius perdidit.

Quidam paterfamilias servum habebat fidelem et utilem omnium rerum suarum dispensatorem. Contigit ut die quadam sermo esset de inobedientia Adae inter eos de esu1779 pomi contra praeceptum Domini, et servus indignando illius inconstantiae diceret: Ut taceam de Deo, si mihi tam districte aliquid a vobis praeciperetur, nunquam transgressor efficerer. Tacuit tunc dominus, et post dies aliquot, cum ille minus sibi caveret, nec sermonem contra Adam prolatum in memoria haberet, pixidem ei clausam, sed non firmatam porrexit dicens: Pixidem istam custodiae tuae commendo1780. Quod si aperueris illam, totius laboris tui mercede privaberis, et gratia mea1781 perpetuo carebis. Hoc cum crebrius ei inculcasset, et ille in conclavi suo se recepisset, statim diversis cogitationibus coepit fluctuare, tentationibus aestuare, quid esset in pixide scire desiderans. Et saepius illam vertens atque circumspiciens, ait intra se: Quid si aperuero illam? Solus sum, nemo videt. Interrogatus, negabo. Non est testis, qui me convincere possit. Victus tandem tentatione, pixidem aperuit, et avicula, quae intus clausa erat1782, evolavit. Tunc tristis effectus valde, mysterium intellexit, et ad domini pedes, pixidem requirentis, se prosternens, veniam postulavit, sed non invenit. Ad quem dominus: Serve nequam et contumax, tu primum parentem nostrum de inobedientia iudicans, tuamque constantiam apud me commendans, te ipsum condemnasti. Recede ergo a me, et faciem meam de cetero non videas. Haec mihi retulit canaonicus quidam sancti Severini in Colonia, vir senex aetate, verax in verbis, et vita religiosus. Simile ex parte contigit in Saxonia.

Notes:
  • 1779 BC sermo inter eos esset de inobedientia Adae in esu.
  • 1780 B committo.
  • 1781 ADP gratiae meae.
  • 1782 BP erat clausa. * Homil. II. p. 56.
Indexed exemplum: TE018494
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para