Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXVI* De uxore militis, quae tentatione victa paludem a marito prohibitam intravit.

Henricus de Wida miles fuit dives valde, potens et nominatus, ministerialis Henrici Ducis Saxonum. Adhuc plures vivunt, qui illum noverunt, et rei, quam recitaturus sum, forte recordantur. Habebat enim uxorem nobilem ac dilectam. Die quadam cum sermo inter eos haberetur de culpa Evae, coepit illa, ut mos est mulieribus, eidem maledicere et de inconstantia iudicare animi1783, eo quod pro modico pomo, gulae suae satisfaciens, tantis poenis ac miseriis omne genus humanum subdidisset. Qui maritus respondit: Noli illam iudicare. Tu forte in tali tentatione simile fecisses1784. Ego volo tibi aliquid praecipere, quod minus est, et propter amorem meum minime poteris custodire illud. Respondente illa: Quod hoc est mandatum1785? ait miles: Ut die illa qua balneata fueris, paludem curiae nostrae non ingrediaris nudis pedibus1786. Aliis diebus, si libet, intres. Erat enim aqua putens et fimosa, ex totius curiae sordibus collecta. Illa subridente, et praecepti transgressionem etiam1787 abhorrescente, subiunxit Henricus: Volo ut poenam addamus. Si tu fueris obediens, quadraginta marcas argenti a me recipies; sin autem, totidem mihi solves. Et bene placuit ei. Ille vero, ipsa ignorante, secretos custodes paludi adhibuit. Mira res. Ab illa hora1788 matrona tam honesta et tam verecunda nunquam per curiam transire poterat, nisi ad praedictam paludem respiceret. Et quotiens balneabatur, totiens graviter1789 de eadem palude tentabatur. Die quadam exiens de balneo, dixit pedissequae suae: Nisi ingressa fuero paludem illam, moriar. Statimque succingens se, cum circumspexisset, et neminem videret, separata1790 comitante ancilla, aquam illam foetidam usque ad genua intravit, et huc illucque deambulando, bene concupiscentiae suae satisfecit. Quod statim nunciatum est marito eius. Ille gaudens, mox ut eam vidit, ait: Quid est, domina? Fuistisne hodie bene balneata? Respondente illa: Fui; adiecit: In dolio, vel in palude? Ad quod verbum confusa tacuit, sciens eum suum excessum non latere. Tunc ille: Ubi est, domina mea1791, constantia vestra, obedientia vestra, iactantia vestra? Eva vilius tentata fuistis, tepidius restitistis, turpius cecidistis. Reddite ergo quod debetis. Et cum non haberet illa quod solveret, omnia vestimenta eius pretiosa tulit, et per diversas personas distribuit, sinens eam per aliquod tempus bene torqueri.
NOVICIUS: Valde miserabile est, quod sic mens hominis semper nititur in vetitum.
MONACHUS: Antequam sermo Dei audiatur: Non est tribulatio vel tentatio, sed ubi signum belli praedicationis tuba ostendit, tribulationum pugna consurgit1792. Verba sunt Origenis super illum locum: Ex quo locutus sum Pharaoni, afflixit1793 populum tuum1794. Quam valida sit quandoque pugna tentationis post prohibitionem, exemplum tibi propondm militem quendam, qui magis elegit mori, quam in tentatione sua superari.

Notes:
  • 1783 BC animi iudicare.
  • 1784 C similiter fecisses, P fecisses simile.
  • 1785 CD quod est hoc mandatum, P quod est mandatum; mox ADP subiunxit.
  • 1786 ACDP nudis pedibus non ingrediaris.
  • 1787 etiam om BP.
  • 1788 BC die.
  • 1789 graviter om ADP; B habet: ab eadem palude graviter.
  • 1790 B yideret, omisso separata; ceteri libri videre putaret. Emendavi ex Homiliae verbis: « ut die quadam, separata comitante pedissequa, paludem intraret, et cum multa delectatione concupiscentiae suae satisfaceret. »
  • 1791 mea om BC.
  • 1792 ADP insurgit.
  • 1793 libri afflixisti.
  • 1794 Exod. 5, 23. Origen. Homil. 3. in Exod.
Indexed exemplum: TE018495
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para