Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXVII De milite poenitente, quem tentatio arboris vetitae exstinxit, sed non superavit.

Miles quidam, sicut audivi a quodam viro religioso, multa scelera commiserat. Tandem ductus poenitentia, venit ad sacerdotem, de commissis fecit confessionem, satisfactionem suscepit, sed susceptam servare non potuit. Cumque hoc saepius actitasset, die quadam dixit illi sacerdos: Nihil sic proficimus. Dic ergo mihi: Estne aliquid quod pro peccatis tuis possis custodire? Respondit ille: Est pomus in possessione mea tali, cuius fructus tam amarus et pessimus est, ut nunquam ex eo comedere possem. Si videtur vobis bonum, poenitentia mea sit, ut quoadusque vivam de eiusdem1795 pomis non gustem. Sciens sacerdos maxime post prohibitionem, excitante carne, vel diabolo, sive utroque, consurgere tentationem, respondit: Pro omnibus peccatis tuis tibi iniungo, ut nunquam de fructu eiusdem arboris scienter comedas. Abiit miles, poenitentiam iniunctam quasi pro nihilo reputans. Sic sita erat ipsa arbor, ut quotiens curiam suam exiret vel intraret, eandem arborem respicere posset. Respiciendo semper prohibitionis recordabatur, et recordando mox gravissime tentabatur. Die quadam ante arborem eandem transiens, et poma in ea considerans, ab eo, qui primum hominem per lignum prohibitum tentavit et prostravit, tam valide tentatus est, ut ad arborem quidem veniret, et ad pomum nunc manum extendendo, nunc extensam retrahendo, totum pene diem contrariis nisibus continuaret. Tandem adjuvante gratia1796 triumphans, in tantum concupiscentiae restitit, ut corde coangustato1797 sub arbore iacens spiritum exhalaret.
NOVICIUS: Si tentatio Adae tam dura fuit, non mirum si cecidit.
MONACHUS: Graviter cecidit tentationi consentiendo, quia sicut foris habuit causam impellentem, sic intus gratiam adiuvantem. Haec dicta sint occasione pomi, propter quod eiecti sunt de paradiso protoplasti.
NOVICIUS: Non minus miror quod Esau esuriens, propter lenticulae decoctionem, primogenita sua perdidit coram Deo, quam quod illi propter pomum inobedientes, eiecti sunt de paradiso.
MONACHUS : Non esuriendo, non lenticulam concupiscendo1798, primogenituram suam perdidit, sed per contemtum, quo rem tam pretiosam, tam indigno pretio, incitante gula, vendidit. Nec nobis hoc debet1799 esse terrori, qui frequenter tali cibo vescimur, et ardenter sumimus, quia magnum Dei donum est, quando viris delicatis, postquam conversi fuerint ad Christum, incondita pulmentaria leguminum vertuntur in convivium. Audi de hoc verbum satis iocundum.

Notes:
  • 1795 B eius, P eisdem.
  • 1796 B Dei gratia.
  • 1797 D coangustiato.
  • 1798 ADP comedendo.
  • 1799 BC debet hoc.
Indexed exemplum: TE018496
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para