Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXVIII De tribus granis, quibus Abbas Gisilbertus se condire dicebat pulmenta monachorum.

Eo tempore quo milites illi honesti et in saeculo nominati, videlicet Ulricus cognomento flasse, et1800 Gerardus cognomento Waschart, Karolus et Marcmannus1801 Colonienses, aliique tam ex clericis quam ex laicis viri divites in Hemmenrode conversi fuissent et in ordine confortati, quidam ex saecularibus et iam dictorum militum notus et amicus ait beatae memoriae domino Gisilberto eorum Abbati: Non sufficio mirari, quod tales viri in saeculo tam delicati, oleribus inconditis, pisa et lente possunt uti. Cui ille respondit: Ego tria grana piperis appono, quibus eadem grossa pulmentaria ita condiuntur, ut pene nihil in suis scutellis comedentes relinquant. Mirante illo, et non intelligente quod audierat, Abbas subiunxit dicens: Ego tibi exponam. Primum granum piperis sunt longae vigiliae matutinarum; secundum labor manuum; tertium granum est desperatio ferculi lautioris. Ecce ista sunt tria grana, quibus appositis optimi saporis fiunt pulmentania nostra. Et puto vehementer, quod monachus magis peccet pisam suam sive lenticulam propter tortiones vel humores melancolicos vitando, quam nimis ex illis sumendo. Si apposita sumere noluerit, necesse est ut lautiora vel appetat vel requirat. Si ei1802 data fuerint ex consuetudine, pusillanimes scandalizat; si negata, ante tempus deficiet. Monachus vacuo ventre non potest bene ieiunare, vigilare aut laborare. Hinc est quod sanctus Bernardus tales in quodam Sermone satis acriter reprehendit. Cibaria nostra non sunt multum confortativa, et ideo oportet nos ex eis sumere usque ad satietatem.
NOVICIUS: Quid sentiendum est de illis, qui per occasionem frequenter in saeculo sunt, et pene quotidie cibis delicatis vescuntur? Eruntne aequales fratribus suis in merito, qui cibis regularibus tormentantur?
MONACHUS: Non est meum illos iudicare, unusquisque secundum suum laborem1803 recipiet. Dicam tibi tamen de hoc cuiusdam laici sententiam satis delectabilem, contra quendam Cardinalem ioculariter1804 prolatam.

Notes:
  • 1800 et om BC.
  • 1801 B Marcimannus, CP Marcinannus; conf. XI, 11.
  • 1802 ADP ea.
  • 1803 D add mercedem, iuxta Cor. I, 3, 8. Sed vide Homil. IV. p. 117.
  • 1804 B iocaliter.
Indexed exemplum: TE018497
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para