Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM VIII* De monacho Montis Cassini, qui in vigilia Paschae, benedicto cereo, translatus est.

Sicut didici, non ex lectione, sed ex cuiusdam magni, tam vita quam doctrina, viri relatione, monachus quidam erat in Monte Cassino vocem habens suavissimam. Hic cum in vigilia Paschae in veste levitica cereum benediceret, et voce dulcissima dulcissimam eiusdem benedictionis melodiam resonaret, et esset1376 vox eius in auribus omnium tanquam musica in convivio vini1377, benedicto cereo, nusquam comparuit1378. Et nescitur usque in hodiernum diem, a quo sit translatus, vel in quem locum depositus.
NOVICIUS: Quid si illum transtulit angelus Domini?
MONACHUS: Hoc non est visum fratribus eius, qui vitam illius1379 noverant. Magis timetur, quod causa raptus eius fuerit vitium subortae elationis, quam meritum devotionis. Audi quid Augustinus dicat: Quotiens plus me delectat, inquit, cantus, quam res quae cantatur, totiens me graviter peccare confiteor1380. Et organum illud sancti Spiritus1381, beatus scilicet Papa Gregorius etiam dicit: Cum blanda vox quaeritur, vita sobria deseritur. Ecce exemplum.

Notes:
  • 1376 esset add BC.
  • 1377 Eccli. 49, 2.
  • 1378 P aliorsum translatus nusquam comparuit.
  • 1379 B fratribus eius, qui vitam eius, C fratribus, qui eius vitam, P eis, qui vitam illius .
  • 1380 Augustin. Confess. X, 33, 3.
  • 1381 sic de S. Bernardo in eius Vita V, 2. p. 944: « dulcissimum sancti Spiritus organum. » * Homil. I. p. 101.
Indexed exemplum: TE017994
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para