Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXX De clerico, cui Christus panem hordeaceum lateri suo intinctum porrexit.

Diu est quod ad Claramvallem conversions gratia clerieus1817 venit delicatus valde. Cumque panem conventus, qui tunc temporis valde grossus erat, et pisam abhorreret, atque ex ipso timore, non solum famis, sed et futurae refectionis tabesceret, nocte quadam Salvator ei in visu1818 apparuit, quo fratres vescebantur frustum panis1819 in manu tenens, quem ei porrexit, et ait: Comede panem hunc. Cui cum novicius responderet: Domine, nequaquam1820 vesci potui pane hordeaceo; Christus vulneri lateris sui panem eundem1821 intinxit, et porrectum comedere iussit. De quo mn gustasset, factus est sicut mel dulcis in ore eius. Ab illo enim tempore panem sive cibos regulares, quos prius vix tangere potuit, cum multa delectatione comedit. Hoc scias, quod diabolus eos, quos decipere nequit per gulam, deiicere per indiscretam et indebitam conatur abstinentiam.

Notes:
  • 1817 C clericus quidam.
  • 1818 C in visu ei.
  • 1819 BC frustum panis quo fratres vescebantur (B utebantur).
  • 1820 BC nunquam.
  • 1821 B eundem panem, C Christus eundem panem vulneri lateris sui.
Indexed exemplum: TE018499
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para