Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXXI De novicio, quem diabolus formam dimidii panis offerendo decepit.

Sicut referre solent nostri seniores, in Hemmenrode sub specie angeli daemon1822 cuidam monacho minus circumspecto per aliquot dies in mensa formam dimidii panis ostendit, et ne plus simul sumeret dissuasit1823. Obedivit ille daemoni, et post breve tempus tantam debilitatem corporis incurrit, ut in sensu deficeret et periret.
NOVICIUS: Dixisti superius, gulam prostravisse filios Israel in deserto. Quod ergo incitamentum gulae videtur tibi maxime fuisse causa illius plagae?
MONACHUS: Desiderium carnium. Cum enim Dominus dedisset eis manna, panem angelorum, omne habens in se delectamentum1824, ingrati tanto beneficio, murmurabant contra Moysen dicentes: Quis dabit nobis ad comedendum carnes? Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis. In mentem nobis veniunt cucumeres et pepones et cepe et allea. Anima nostra arida est. Nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi manna1825 . Et in alio loco: Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo1826 . Vides quanta ingratitudo, et cum quanto iurgio? Culpam mox poena subsequens1827 denudat. Adhuc, inquit, erant carnes in ore et dentibus eorum, nec defecerat huiusmodi cibus; et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit cum plaga magna nimis1828 . Saepe diabolus religiosos per carnes tentat, nunc dormitantes, nunc vigilantes, nunc visibiliter, nunc invisibiliter. Quosdam vincit, a quibusdam vincitur.
NOVICIUS : De his audire delectat exempla.
MONACHUS: Exempla satis vera et manifesta tibi dicam.

Notes:
  • 1822 BC daemon sub specie angeli.
  • 1823 ACDP persuasit.
  • 1824 Sapient. 16, 20.
  • 1825 Numer. 11, 4-6.
  • 1826 Numer. 21, 5.
  • 1827 B mox subsequens poena, D poena mox subsequens.
  • 1828 Numer. 11, 33. * Homil. II. p. 48.
Indexed exemplum: TE018500
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para