Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXXIV De virgine abstinente, cui diabolus anserem obtulit.

Virgo quaedam de Nivella nata, domum patris et parentes amore Christi deserens, quibusdam feminis religiosis illius provinciae se sociavit, cum quibus de opere mannum suarum victitans, orationibus ieiuniisque vacavit. Cuius virtutibus diabolus invidens, anserem de domo patris eius tulit, et in triclinio, in quo cum ceteris feminis sedebat, deposuit, dicens: Quid te, misera, fame crucias Accipe et manduca. Cui cum illa diceret: Non licet mihi ex eo comedere, quia de furto est; respondit diabolus: Nequaquam, de domo enim patris tui tuli illum. Tunc virgo: Non poteris negare quin rapina sit. Tolle anserem velocius, et restitue ubi rapuisti. Videns ille nihil se1833 proficere, feminis videntibus, avem levavit, et tuguriolo, unde eam rapuerat, restituit. Testata est familia domus patris eius, magnum se inter reliquos anseres audivisse clamoris strepitum, et cum praefatum anserem tolleret, et cum eundem loco suo restitueret. Dicam tibi adhuc duo exempla, per quae scies qualiter diabolus eos, quos per desiderium carnium superat1834, terreat et confundat.

Notes:
  • 1833 BC se nihil.
  • 1834 ADP superet.
Indexed exemplum: TE018503
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para