Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXXV De converso in cellario comedente carnes.

Conversus quidam, sicut audivi a quodam viro religioso, carnium desiderio tentatus atque superatus, cum illas requirere erubesceret, sicut nec licuit, die quadam assaturam sibi praeparatam, cellarium intrans, comedit1835. Erat enim officio cellerarius, et de ordine Praemonstratensi. Permissione Dei diabolus, quia aliud facere non potuit, gulosum illum rapuit, et in tecto campanilis in modum vestimenti sparsit. Ubi cum haereret, vel potius a diabolo sustentaretur, cui datus fuerat1836 ad terrendum potius, quam ad occidendum, clamavit valide, fratrum auxilium implorans. Quem ibi haerere cernentes, causamque ignorantes, satis mirati sunt, et turrim cum festinatione ascendentes, tegulasque incidentes1837, per foramen illum retraxerunt.

Notes:
  • 1835 C cellarium intulit, et comedit, ADP cellario intulit, et comedit.
  • 1836 P fuit.
  • 1837 tegulasque incidentes add BC.
Indexed exemplum: TE018504
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para