Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXXVI De gallina, cuius viscera versa sunt in bufonem.

Non est diu, quod quidam ex monachis Prumiensibus1838, feria tertia ante Cineres in domo cuiusdam saecularis sacerdotis convivantes, diversas carnes cum vino exquisito usque ad mediam pene noctem comederunt1839. Et cum saturati essent nimis, in ipso galli cantu sacerdos vocans scholarem adultum, nomine Johannem, quem ego bene novi, dixit: Certe adhuc comedemus. Vade affer nobis gallinam, quam inveneris in pertica iuxta gallum sedentem, quia ceteris pinguior esse consuevit, et praepara nobis. Quam cum strangulasset, et ventre aperto, manuque imposita, cum se omnia intestina eius simul eiicere putaret, maximum bufonem extraxit. Cuius motum cum in manu sensisset, et proiecisset, vidissetque quid esset, repentino suo clamore omnes advocavit. Videntes gallinae intestina in bufonem versa, confusi a loco convivii recesserunt, intelligentes opus esse diaboli. Haec mihi unus fratrum illorum, qui interfuit et vidit, recitavit.
NOVICIUS: Magis me tentant pisces, quam carnes, quia istis mihi vesci licet, illis non.
MONACHUS: Puto te recordari cum filiis Israel piscium, quos comedebas in Aegypto, id est, in saeculo.
NOVICIUS : Non possum quandoque non recordari.
MONACHUS: Ad memoriam mihi revocant pisces isti magnam quandam nequitiam cuidam incluso a diabolo factam.

Notes:
  • 1838 BDP Prumensibus.
  • 1839 C comederent.
Indexed exemplum: TE018505
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para