Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXXVIII De Steinhardo proditore, qui per allea cecidit.

Duae cognationes militum in Episcopatu sunt Coloniensi1843, tam multitudine quam divitiis et probitate fortes satis atque magnanimes. Ex quibus una illarum1844 de villa Bacheim1845 originem ducit; altera de villa, quae Gurzenich vocatur. Erant autem1846 inter eas quandoque tam validae et tam mortales inimicitiae, ut tunc temporis a nullo hominum, sive Episcopo ipsorum domino possent sopiri, sed quotidie rapinis, incendiis et homicidiis renovarentur. At illi de Gurzenich in terminis suis fecerunt sibi domum munitam in nemore, non quidem timore inimicorum, sed ut ibi possent confluere, quiescere, et simul procedendo illos acrius impugnare. Habentes autem servum quendam originarium, Steinhardum nomine, fidei eius claves munitionis commiserunt. Ille vero, instinctu diaboli, clanculo nuncium adversariis direxit, promittens quod tam dominos suos quam munitionem potestati eorum traderet, nescio quid causae contra illos praetendens. At milites de Bacheim traditionem timentes, verbis eius minus attenderunt. Quibus cum secundo ac tertio eundem nuncium destinasset, illi die praefixo se armantes, et cum multitudine timore insidiarum venientes, in loco domui satis vicino servum praestolati sunt. Ad quos proditor exiens, cum adhuc haesitarent, allatis omnium dominorum suorum, in castellulo meridiano tempore dormientium, gladiis, certos illos effecit. Ad quos armati intrantes, omnes occiderunt, servum secundum quod illi iuraverant1847, in sua recipientes. Postea miser ille, de tam exsecrabili facinore territus et compunctus, Sedem Apostolicam adiit, ubi culpam confitens, poenitentiam satis duram suscepit; sed tentationi succumbens, susceptam minime custodivit. Qui mox recurrens ad Papam, renovavit poenitentiam, sed non perseveravit in obedientia. Cumque hoc crebrius actitasset, dominus poenitentialis taedio affectus, se ab illo liberare volens, considerans nihil eum proficere, dixit: Nosti aliquid quod possis pro poenitentia suscipere et custodire? Respondit ille: Nunquam1848 allea comedere potui. Certum est mihi, quia illorum carentiam, si pro peccatis meis suscepero1849, nunquam transgrediar. Ad quod verbum1850 confessor respondit: Vade, et de cetero pro peccatis tuis magnis allea1851 non comedas. Egressus homo Urbem, in horto quodam allea conspexit, quae ex immissione diaboli mox concupiscere coepit. Stans vero, et allea attendens, fortiter tentabatur. Concupiscentia invalescens non sinebat miserum abire, nec tamen allea prohibita ausus erat attingere. Quid verbis immorer ? Tandem gula vicit obedientiam, hortum intravit1852, et comedit. Mira res. Allea, de quibus nunquam gustare potuit cum essent cocta et accurate praeparata et ad comedendum sibi licita, contra vetitum cruda manducavit et immatura. Sic viliter in tentatione victus, cum multa confusione ad curiam rediit, et quid egerit recitavit. Quem poenitentialis cum indignatione repellens, ne sibi de cetero molestus esset praecepit. Quid post haec1853 miser ille egerit, non audivi.
NOVICIUS: Misera est conditio hominis, quae sic prona est ad transgressionem. Sed dic quaeso, in quo genere gulae peccavit homo Dei, qui comedendo in Bethel a Leone occisus est1854?
MONACHUS: Non comedendo, sed contra divinum praeceptum1855, etiam in tali loco deceptus comedendo, talem poenam incurrit. Quanta sit culpa, illicita, sive etiam licita, contra praeceptum comedere aut bibere, nonullis tibi ostendam1856 exemplis.

Notes:
  • 1843 B sunt in Episcopatu Coloniensi, C in Episcopatu Coloniensi sunt.
  • 1844 vox illarum salvo sensu abesse posset; sed simili modo dicit in Homil. IV. p. 94: « ex quibus quaelibet illarum dies est. »
  • 1845 Bacheim, prope Frechen; Gurzenich, iuxta Marcodurum.
  • 1846 B enim; mox C inter eos.
  • 1847 DP iuraverunt.
  • 1848 P nequaquam.
  • 1849 C quia si illorum carentiam pro poenitentia suscepero.
  • 1850 verbum add B.
  • 1851 B illa ; mox C ne.
  • 1852 D intravit, rapuit.
  • 1853 P hoc; paulo post ABP fecerit.
  • 1854 Reg. III, 13.
  • 1855 BC praeceptum divinum.
  • 1856 B pandam.
Indexed exemplum: TE018507
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para