Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LXXXIX De Florino Praeposito, cui morsellus carnium gutturi infixus est.

Magister Absalon vir honestus et literatus, in ecclesia sancti Victoris Parisiis canonicus, ante hos annos in Sprenkirsbach1857 Abbas est electus. Est enim idem monasterium in Episcopatu Treverensi. Antequam idem Absalon in locum electionis suae veniret, unes ex fratribus in visu noctis vidit, quod candela ardens praefatum monasterium intraret, quae suo lumine omnium fratrum candelas exstinctas1858, quas in manu tenebant, reaccenderet. Interpretatio visus talis1859 erat, quia is adveniret, qui disciplinam dissolutam repararet. Factus vero Abbas, honestas consuetudines, quas in suo monasterio didicerat, induxit, inter cetera praecipiens, ut tam suae congregationis fratres quam subiectae sorores, nec non et Praepositi earum, ab escis carnium omnes1860 abstinerent. Contigit post haec1861 quandam saecularem matronam religionis habitum in Insula saneti Nycholai1862 suscipere. Pertinet autem idem monasterium ad Sprenkirsbach. In die reclusionis supradictae feminae, amicis eius cum Praeposito sanctimonialium1863, nomine Florino, vira pinguissimo, et bene mihi noto, convivantibus1864, cum ipsi carnibus vescerentur, et ipse piscibus propter mandatum Abbatis sui Absalonis, videras in scutella clerici iuxta se1865 sedentis carnium assaturam, concupivit, immissaque manu morsellum rapuit, et cum quadam iocunditate in os suum misit. Mox iusto Dei iudicio idem morsellus in guttur inobedientis integer descendit, ita ut meatum eius obstruens, nullo conatu posset in os revocari vel deglutiri1866. Quem de mensa trahentes, cum iam eversis oculis putaretur esse suffocandus, Henricus monachus et Camerarius noster, tunc Decanus Monasteriensis1867, sicut ex eius ore audivi, pugno tam valide collum illius1868 percussit, ut morsellus infixus exsiliret. Et cognoverunt omnes, quod dolor ille atque confusio, poena peccati foret inobedienti Praeposito. Et hoc pro certo scias, quod sicut diabolus plures, ut dictum est, tentat desiderio carnium, ita et vini.

Notes:
  • 1857 hodie Springirsbach, prope Wittlich.
  • 1858 exstinctas om AD.
  • 1859 D talis visionis.
  • 1860 BC omnes ab esu carnium.
  • 1861 P hoc.
  • 1862 monasterium sanctimonialium, vulgo Stupa dictum. Vide infra V, 14.
  • 1863 D monialium.
  • 1864 Homil. IV. p. 157: « forte exemplo huius convivii (Matth. 9, 10) usque hodie mos inolevit in diversis ordinibus Ecclesiae tam feminarum quam virorum, ut hi qui habere possunt, in die conversionis, suis cognatis et amicis adductis, conventui copiose ministrent. »
  • 1865 se add BC.
  • 1866 vel deglutiri add BC.
  • 1867 intelligit Monasterium Mayenfeldiae. Conf. etiam I, 23.
  • 1868 BC eius.
Indexed exemplum: TE018508, TE018509
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para