Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XCI De Henrico cognomento Fikere1878.

Quidam ex senioribus nostris, Hermannus nomine, cantor officio, vir bonus et disciplinatus, ante paucos annos defunctus est. Iste1879 plures habuit visiones, ex quibus unam praesenti loco exempli causa inseram. Cum nuper monachus factus fuisset in Hemmenrode, alium quendam monachum, tara in choro quam in refectorio proximum habebat. Ante huius ora quandoque in choro infra psalmodiam amphoras cum vino vidit. Amphoras, ut dixi, oculis vigilantibus vidit, vini odorem sensit, sed manus tenentes videre non potuit. In quibus ille cogitando delectabatur, haec ante eius oculos opere diaboli formabantur. Vidit etiam et1880 ursum cum dormitaret nocte quadam ante illum erectum stantem, brachia1881 super pectus eius ponentem, cuius os dormitantis auri coniungebatur. Non multo post, secundum quod ei suasum fuerat a diabolo, apostatavit. Neque sine causa diabolus illum per ursum1882 extraxit. Ursus dicitur quasi orsus, eo quod ore fetum suum formet1883. Et diabolus ita1884 informavit illum scurrilitate verborum, ut ob loquacitatem oris sui tam Regibus quam Principibus multum sit acceptus. Vocatur enim Henricus cognomento Fig. Susceptus a domino Gisilberto Abbate in novicium, mox ut eum per confessionem cognoverat nigrum monachum fuisse1885, cappam illi mutavit in cucullam. Fertur etiam fuisse in ordine Praemonstratensi. Prius tamen, ut audivi, se feminam simulans1886, pro femina in claustro quodam sanctimonialium susceptus, quasdam corrupit, et nonnullas impregnavit. Nam usque hodie histrionis officio fungitur, et forte his peiora operatur. Haec de gula sufficiant, quia ad vitium luxuriae festino.

Notes:
  • 1878 CP Fig.
  • 1879 ADP ipse.
  • 1880 et om DR; conf. IV, 96. V, 1. Vit. S. Malach. 6. p. 516.
  • 1881 B et brachia.
  • 1882 C per ursum illum.
  • 1883 C format.
  • 1884 ita om BD.
  • 1885 B nigrum fuisse monachum, C fuisse nigrum monachum.
  • 1886 BP feminam se simulans, AC feminam simulans.
Indexed exemplum: TE018511
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para