Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XCIII De milite converso, quem uxor tempore probationis1914 repetivit.

Miles quidam dives et honestus, more ecclesiastico ab uxore sua separatus, ad quandam domum ordinis nostri gratia conversionis venit. Cui omnia sua contulit, tali pacto, ut domus eadem uxori, quoad viveret, certam assignaret pensionem, quae in loco religioso vitam promiserat ducere1915 religiosam. Nolo nominare domum sive militem, ne forte aliquam ex his, quae dicturus sum, quia adhuc vivit, sustineat verecundiam. Facto eo novicio, in tantum diabolus illam1916 stimulavit, ut a proposito resiliret, maritumque iam in fratrem conversum repeteret. Dum sic nihil proficeret, cum amicis ad monasterium insidiose veniens, ut sibi cum illo extra septa monasterii loqui liceret, petivit et obtinuit. Quem milites rapientes, et vi super equum trahentes abducere conabantur. Ille vero in quantum ex una parte levabatur, in tantum ex altera parte deorsum labebatur. Tandem nihil videntes se proficere, cum matrona reversi sunt. Tunc illa siluit toto anno illo. Finito vero1917 anno probationis, exigente necessitate, assumto secum monacho venit in domum suam, in qua supradictam reperit matronam. Illa simulans se1918 velle ei loqui secretius, in cameram duxit, clausoque post illum ostio clanculo, amplecti ac deosculari coepit. Sperabat enim, quia si illum ad peccandum inducere posset, quod deserto ordine, ad ipsam rediret. Sed filius integritatis Christus, qui innocentem puerum Joseph liberavit de manibus adulterae, eripuit et hunc militem suum ab amplexibus illicitis suae legitimae. Nam de brachiis eius se excutiens, illaesus exivit, et in igne non arsit. Rediens hic in domum suam dicere poterat1919 cum Salomone: Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sont manus eius. Cui merito congruit quod subiungitur: Qui placet Deo, effugiet illam1920 .
NOVICIUS: Grandis tentatio haec.
MONACHUS: Grandior ista fuit quae sequitur.

Notes:
  • 1914 ADP tentationis.
  • 1915 BC ducere promiserat.
  • 1916 BC illam diabolus.
  • 1917 vero add BC.
  • 1918 D se simulans.
  • 1919 CP potuit.
  • 1920 Eccles. 7, 27.
Indexed exemplum: TE018512
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para