Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XCIV De gravi tentatione Richwini celerarii ob literas sanctimonialis.

Juvenis quidam Coloniensis, Richwinus nomine, novicius factus est in domo nostra. Hic cum satis devote ac quiete per aliquod tempus in probatione ageret, ordinemque suum disceret, diabolus paci ac saluti eius invidens, per quandam sanctimonialem beatae Caeciliae iam dictae civitatis tantam guerram in eius corde movit, tantis libidinum stimulis carnem eius vulneravit, ut quiescere non posset. Literas revocationis ipsa dictavit et scripsit, in quibus eum arguit de conversione, hortabatur ad reditum, dicens se ipsam, domum et praebendam, vel si qua haberet, in eius debere esse potestate quoad viveret, si redire vellet. Has literas cum misisset per puerum, et ille quaereret novicium, Henricus, eiusdem novicii1921 germanus, qui hodie cellerarius noster est, servo occurrens, et hoc ipsum, quod postea evenit, formidans, non permisit ut ei loqueretur, praecipiens ut ocius exiret de curia. Qui tamen novicium in oratorio praestolans, literas porrexit et abiit. Quas ut legit, mox totus incanduit, ac si telum ignitum cordi eius infixum fuisset. Ab illa hora1922 cum tentaretur nimis, ita ut singulis horis ad saeculum redire proponeret, semper tamen pia fratrum oratione atque exhortatione detentus est. Die quadam cum esset solus in probatione, et valde fluctuaret, super terram se pronus prostravit, pedes1923 super limen cellae extendit, voce satis alta clamans et dicens : Diabole, nisi vi1924 pedibus hinc me extrahas, non te sequar. Tandem per Dei gratiam triumphans, factus est monachus. Requisitus a me, si adhuc aliquas de supradictis cogitationibus1925 sentiret reliquias, respondit: Vere, frater1926, tentationes quae tunc tempolis sciderunt cor meum, modo vix vestimenta mea foris1927 attingunt. Postea maior cellerarius apud nos factus, in eodem officio defunctus est. Ecce sic diabolus quandoque per carnis incentiva tentat incipientes, tentat et proficientes.

Notes:
  • 1921 AP novicii eiusdem.
  • 1922 hora om B.
  • 1923 B et pedes.
  • 1924 D in.
  • 1925 BC tentationibus.
  • 1926 omnes libri frater Caesari.
  • 1927 foris add BC.
Indexed exemplum: TE018513
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para