Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM CXVII* De Bernardo monacho tentato, qui se in somnis vidit eunuchizari.

In Claravalle sacerdos quidam religiosus est, si tamen adhuc vivit, genere nobilis, sed virtutibus multo1951 nobilior, nomine Bernardus. Iste tempore quodam a Satana per stimulum carnis ita est vexatus, ita turbatus, ut iam proponeret tentationi omnino cedere, atque post plurimos sudores ad saeculum redire. Confessus fuerat passionem eandem semel, secundo et multotiens ; sed non cessavit. Tandem quasi victus accessit ad Priorem, petens sibi cappam dari, dicens se velle redire ad saeculum, eo quod non posset carere muliere. Multis precibus vix Prior obtinuit, ut exspectaret illa nocte. Exspectavit, et Dominos, qui salvat sperantes in se1952, consolatus est eum nocte illa in somnis, sicut et beatos illos Magos, quibus praecepit, ne redirent ad Herodem. Vix tenuiter obdormierat, et ecce conspexit eminus virum horribilem in effigie carnificis ad se properantem, et cultellum longum in manu tenentem, sequebaturque eum canis magnus et niger. Quo viso contremuit. Nec mirum. Ille vero multum impetuose arreptis eius genitalibus abscidit, canique proiecit. Quae mox ille1953 devoravit. Evigilans autem ex horrore visionis, putabat se fuisse eunuchizatum. Quod revera ita erat, et si non ut visio ostendit cultro materiali, gratia tamen spirituali. Mane veniens ad Priorem, dicebat se liberatum a tentatione, visionem illi per ordinem exponens. Et glorificavit Prior Dominum, qui tam mirabiliter et tam celeriter liberavit servum suum Bernardum. Adhuc dicitur carne esse virgo1954. Et est haec historia satis celebris in ordine nostro.
NOVICIUS: Si sancti viri sic turpiter tentantur, non amodo verecundabor tantum1955, ut hactenus, confiteri meas immundas tentationes. Timui ne confessores me despicerent turpia confitentem.
MONACHUS: Si sunt confessores discreti, non debent accusantes se spernere, sed consolari, ne similem tentationem incurrant. Hoc cuidam sacerdoti sancto et decrepito contigisse cognovi.

Notes:
  • 1951 multo add B.
  • 1952 Dani. 13, 60.
  • 1953 ACD ille mox.
  • 1954 D adhuc dicitur esse virgo carne, ACP adhuc virgo dicitur esse carne.
  • 1955 BC tantum verecundabor.
Indexed exemplum: TE018518
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para