Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE
CAPITULUM XCVIII Vita domini Everhardi plebani sancti Jacobi.
Coloniae parochiam sancti Jacobi Apostoli1956
sacerdos quidam sanctus et religiosus regebat, quem splendor multarum virtutum
illustrem fecerat. Erat autem1957 literatus, humilis,
castus, affabilis, pauperum pater, religiosorum susceptor, totius Christianae
religionis amator, Deo carus, toti civitati acceptus. Ipse est dominus Everhardus
praedictae ecclesiae plebanus, qui conversionem Abbatis nostri Gevardi praevidit,
sicut dictum est in prima distinctione capitulo septimo. Ea quae de se beatus Job
enumerat bona, huic iusto copiose satis gratia contulerat divina. Tempore
quadragesimali cum civium filii, iuvenes divites ac delicati, confiterentur
peccata sua, maxime carnis incentiva, quae fomentare solent multum1958 cibaria delicata; quia tales minus in se
experiebatur passiones, durius quandoque illos quam expediret arguit, dicens:
Turpe est, quod homines Christiani motibus tam turpibus agitantur. Et
scandalizavit pusillos, aliquam illis ingerens desperationem. Sed iustus et
misericors Deus, qui Petrum ob1959 gregis salutem cadere
permisit, servum sibi dilectum flagello tentationis erudivit, et, ut subditis
sciret compati, passione corripuit consimili, ita ut dicere posset cum Apostolo:
Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi
stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Ex hoc in se
ipso didicit, quomodo aliis deberet mederi. Tempore quodam cum Abbas Hermannus, de
quo supra dixi, noviter monachus factus, stimulo carnis plus quam ei placeret
tentaretur, et audita fama sanctitatis eius, ipsum adisset, sperans se meritis
precibusque illius aliquid posse relevari, ad missas1960 se praeparantem ipsum invenit. Cui cum propter tempus
confessionem facere, sicut proposuerat, non posset, in aure eius1961 secretius dixit: Pater, graviter patior stimulum carnis; orate
Deum, ut liberet me. Quem cum ille respexisset, quasi ex abrupto clamosa voce
respondit: Certe ego simile patior; quid ergo pro vobis orare potero? Et sicut
mihi retulit idem Hermannus, ex hoc ipso aedificatus recessit, quod hominem
sanctum et senem sibi similia pati cognoverat. De quo narravit mihi sacerdos
quidam religiosus, qui satis de vita eius noverat, quod quotiens osculum pacis
alicui clericorum in missa porrigebat, magis illum, timore tentationis, ore in
aliqua parte faciei tunderet, quam oscularetur. Quia virtus in infirmitate
perficitur1962, tempore quodam Dominus
dilectum suum tam valido dolore capitis, quem etiam glossa una in Apostolo vocat
stimulum carnis, tentavit et afflixit, ut illum vivere taederet. Qui cum minus
orare posset aut legere, adiit quendam medicum peritum, rogans sibi propter
Christum contra dolorem tam continuum aliquod dari consilium. Ille magis appetens
pecuniam, quam mercedem divinam, respondit: Si dederitis mihi tres marcas, bene
curabo vos. Cui cum diceret vir sanctus, tres marcas non habeo, dimidiam autem
libens impendam1963; respondit physicus:
Pro tantillo nolo laborare. Tunc ille: Si haberem tres marcas, prius darem
eas1964 pauperibus, quam vobis; infirmitatem
meam Deo committo. Justum Dei iudicium. Hoc cum dixisset vir beatus, et recederet,
in ipsa hora dolor capitis totaliter eum deseruit, et ipsum1965 medicum invasit. Nihil de infirmitatis quantitate minuebatur,
nihil de modo et qualitate mutabatur. Ex tunc poterat ei verbo evangelico
exprobrare: Medice, cura te ipsum1966. Hoc miraculum cuidam canonico sancti
Severini, nomine Rudolpho, arte medico, a quo in eiusdem Confessoris festo fuerat
invitatus, in mensa1967 me audiente recitavit.
NOVICIUS: Quia huius venerabilis sacerdotis fama valde celebris est in urbe
Colonia, peto, ut si aliqua de illo nosti aedificatoria, dicere mihi non
pigriteris.
MONACHUS: Ex operibus eius plurimis1968 pauca percepi, quae tecum communicabo. Dum1969 die quadam corpus Domini deferret in pixide ad infirmum
communicandum, et devenisset in Stratam Altam et angustam, quam ego saepius
ambulavi, essetque platea eius nimis lutosa atque profunda1970, obvios habuit azinos frumento oneratos. Sacci enim
parietem ex parte una1971 contingebant, ex altera de strata dependebant Scholaris
vero, qui praecedebat eum1972 eum laterna, magno cum
labore, nunc azinos impellens, nunc ab ipsis impulsus pertransivit. Sacerdos haec
videns, et quod vir senex esset ac debilis considerans, pallere coepit ac tremere,
timens ab azinis impelli, et in luti illius profunditatem cum sacramento
praecipitari. Necesse erat ut tentatio talis iustum probaret, quatenus fides eius
amplius claresceret. Cernens humanum deesse auxilium, ab eo quem portabat
inspiratus, in haec verba prorupit: Quid est quod agitis, o azini? Numquid non
consideratis quem gestem in manibus1973?
State, descendite1974, date
honorem Creatori vestro. In eius siquidem nomine vobis praecipio. Mira obedientia
animalium brutorum. Ad vocem sacerdotis simul omnes steterunt, simul1975 descenderunt. Accessit miraculum miraculo. Cum esset
descensus laboriosus, non sunt lapsi sacci de dorsis azinorum1976. Quorum obedientiam vir sanctus admirans, Deumque glorificans,
sine periculo ad infirmum pervenit. Hoc factum satis celebre est usque hodie in
civitate Colonia. Quantae fuerit humilitatis, lectio sequens declarabit. Solebat
ex consuetudine pauperes ad prandium suum vocare. Inducti sunt die quadam duo, ex
quibus unus ita erat infirmus, ipsoque aspectu tam horridus, ut alter cum illo
manducare recusaret. Fuerat eis mensula ex opposito sacerdotis praeparata. Quod
cum vir Dei considerasset, pauperem despectum vocans et in paupere Christum
honorans, sellam sibi1977 contra
se ponere iussit, et ex una scutella unoque scypho cum eo comedere et bibere non
contemsit. Dicitur etiam fuisse consuetudo ei, delicata cibaria, tum propter
socios et hospites, tum propter infirmos pauperes, quos in domibus lectis decubare
noverat, saepius praeparasse. Cumque sibi apposita fuissent, diligentius illa
conspexit, odorem hausit, manu vertit, ut sic appetitu provocato amplius
tentaretur, et eis propter Christum non utendo plus mereretur. Deinde dixit puero
: Vade defer scutellam istam viduae illi, vel tali pauperi sive infirmo, quia
magis indigent1978 quam ego. Cum huiusmodi operibus
lucerna illa ardens luceret in domo Dei1979, placuit
Deo, ut per talem occasionem amplius adhuc claresceret. Dominus Philippus
Coloniensis Archiepiscopus dum propter castra, quae emerat beato Petro, multis
debitis esset obligatus, dictum est ei a quibusdam, quod plebanus supradictus
multam haberet pecuniam repositam. Missi sunt qui pecuniam accommodarent. Negante
sacerdote, quod pecuniam non haberet, datis arcae suae clavibus, nihil in ea1980 inventum est nisi
calciamenta bovina et uncta, quae ad usus pauperum comparaverat. Reversi cum
erubescentia qui missi fuerant, nunciaverunt haec Episcopo. Qui sibi timens, sicut
audivi a quodam sacerdote, pro eodem venerabili sacerdote1981 misit, ad pedes illius se
prostravit, de illata iniuria veniam postulans1982. Ordinem nostrum specialiter dilexit, et cum vellet in eo
converti, a quibusdam Abbatibus eiusdem ordinis est aversus, ut intellexi,
scientes vitam eius esse sanctissimam, et personis saecularibus valde necessariam.
Cum esset decrepitae aetatis, virtutibus consummatus migravit ad Dominum,
sepultusque est in ecclesia beati Georgii Martyris.
NOVICIUS: Si virum tam
sanctum et tam senem luxuria tentavit, non mirabor, si iuvenes invadit.
MONACHUS:
Sicut dixi, luxuria vix alicui parcit aetati. Luxuria coluber est in via, cerastes
in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro1983. Ecce exempla.
- 1956 Apostoli om B.
- 1957 B enim.
- 1958 ADP multum solent.
- 1959 B ad.
- 1960 C missam.
- 1961 AP ei.
- 1962 Cor. II, 12, 9.
- 1963 B dimidium - expendam.
- 1964 BC eas darem.
- 1965 ACDP impium.
- 1966 Luc. 4, 23.
- 1967 in mensa add BC.
- 1968 plurimis add ABD.
- 1969 CP cum.
- 1970 C immunda ; conf. IX, 51.
- 1971 BC ex una parte parietem. Paulo post C ex altera parte.
- 1972 eum add C.
- 1973 ADP manibus meis.
- 1974 subintellige, de platea lutum.
- 1975 B simul omnes.
- 1976 B eorum.
- 1977 ABCP illi; paulo post BC poni.
- 1978 BD indiget.
- 1979 C Domini.
- 1980 in ea om C; ceteri libri habent in eis.
- 1981 P sacerdote venerabili, B viro venerabili.
- 1982 B sibi postulans.
- 1983 Genes. 49, 17.