Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XCIX De clerico in Susacia ad accusationem adulterae combusto.

Non est diu, quod in Susacia clericus quidam fuit peregrinus, Hermannus nomine, aetate iuvenis, corpore procerus, pulcher aspectu. In hunc femina quaedam eiusdem civitatis civis oculos iniecit, adeo ab illo inflammata, ut diceret: Si volueris meis amplexibus uti, omnia mea tua erunt. Cuius verba vel promissa cum iuvenis, memor sancti Joseph, despiceret, et illa nihil se proficere cerneret, de oppressione illum coram iudicibus accusavit. Qui cum negaret, nec ei crederetur, missus est in claustrum murorum, locum scilicet damnatorum. Illa, stimulante luxuria, a clerico se dementatam simulans, murum cum scala ascendit, deorsum se praecipitavit, iuvenem amplexatur, ad commixtionem illum sollicitans. Nec sic profecit. Hoc cognito iudices, extrahentes innocentem, tanquam maleficum et magum1984 miserunt in ignem. Qui eum arderet, ita ut patentibus costis pulmo eius videretur, salutationem angelicam, id est, Ave Maria et cetera, cunctis audientibus decantavit. Max unus de1985 circumstantibus, mulieris cognatus, titionem ardentem arripiens, orique eus immittens1986, ait: Ego auferam tibi orationes istas; et suffocavit eum. Quid plura? Mortuus est, et in campo ossa eius1987 sepulta. Ad cuius tumbam saepius visa sunt luminaria, et diversa contingunt miracula. Territi vero parentes praedictae adulterae, coram canonicis sancti Patrocli se prostraverunt, veniant postulantes, et pro nece iusti poenitentiam suscipientes1988. Super cuius tumulum ecclesia fabricata est. Juvenem hunc luxuria per feminam, ut coluber in via, id est, manifeste, pervasit1989, corpus eius incineravit, sed non superavit. Alteri cuidam facta est cerastes in semita, hoc modo.

Notes:
  • 1984 BD magum et maleficum.
  • 1985 BC ex.
  • 1986 B imponens.
  • 1987 B eius ossa.
  • 1988 de hoc Hermanni martyrio vide etiam Gelen. ad Vit. S. Engelb. p. 75.
  • 1989 BD invasit. Vit. S. Malach. 20. p. 542: « sed nondum exsaturata nequitia eius, miseram invadit mulierculam, quae forte prope assisteret. Et Malachias: Non ad hoc, inquit, tibi illam tuli, ut hanc pervaderes; exi et ab ea. »
Indexed exemplum: TE018525
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para