Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM X De alio daemone, qui contraria dicebat.

In ecclesia2123 beati Petri in Colonia2124 cum femina quaedam a daemone obsessa miserabiliter tormentaretur, contigit ut alia obsessa superveniret. Mox una contra alteram coepit insurgere, clamoribus et contumeliis sic se invicem afficere, ut omnes miraremur2125. Daemon daemoni dicebat: Miser, ut quid consentiendo Lucifero sic de gloria aeterna ruimus? Ad quod alter respondit: Quare fecisti? Cumque ille adhuc quasi poenitudinis verba proferret, alter subiunxit: Tace, poenitentia ista nimis est sera, redire non poteris. Vides quanta sit in illis obstinatia2126 ? Idem spiritus malignus de reditu ad gloriam, sicut superior, interrogatus, verbum sermoni eius valde contrarium audiente me respondit: Si esset, inquit, columna ferrea et ignita, rasoriis et laminis2127 acutissimis armata, a terra usque ad coelum erecta, usque ad diem iudicii, etiam si carnem haberem, in qua panti possem, me per illam trahere vellem, nunc ascendendo, nunc descendendo, dummodo redire possem ad gloriam in qua fui.
NOVICIUS: Quid est quod tam contraria senserunt?
MONACHUS: Daemon superior, sciens propositionem sibi factam prorsus impossibilem, malitiam suam ostendit; iste quantum boni perdiderit, verbis quibus valuit declaravit.
NOVICIUS: Timentne daemones poenam sibi praeparatam?
MONACHUS: Sentiunt et timent. Hinc est quod omnes exorcismi, qui ad illorum nequitiam2128 enervandam fiunt, per ignem et extremum iudicium concluduntur. Quam parati sint ad nocendum hominibus, aliis tibi ostendam exemplis.

Notes:
  • 2123 C monasterio.
  • 2124 BC Coloniae.
  • 2125 BC mirarentur.
  • 2126 BC obstinatio; conf. II, 16.
  • 2127 sic emendavi librorum lectionem: calamis.
  • 2128 BC malitiam.
Indexed exemplum: TE018548
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para