Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XI De daemone, qui confessus est, se intrasse feminam, eo quod sibi tradita fuisset a marito.

Dum Abbas noster anno praeterito in Monte sancti Salvatoris iuxta Aquisgrani missam celebraret, finita missa oblata est2129 mulier obsessa. Super cuius caput cum legisset lectionem evangelicam de ascensione, et ad illa verba: Super aegros manus imponent, et bene habebunt2130, manum capiti eius imposuisset, daemon vocem emisit tam horribilem, ut omnes terreremur. Adiuratus ut exiret, respondit: Nondum vult Altissimus. Interrogatus quomodo intrasset, nec ipse respondit, nec mulierem respondere permisit. Postea confessa est, ad vocem mariti sui in commotione animi sui dicentis: Vade diabolo, quod2131 intrare illum senserit per auriculam. Erat autem eadem femina de Aquensi provincia, et satis nota.

Notes:
  • 2129 C est ei.
  • 2130 Marc. 16, 18.
  • 2131 quod habent BC ante ad vocem.
Indexed exemplum: TE018549
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para