Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XII Item de puero, quem diabolus invasit, cum ei pater diceret: Vade diabolo.

Homo quidam iratus, sicut audivi a quodam Abbate, dixit filio suo: Vade diabolo. Querm mox diabolus rapuit, et nusquam comparuit.
NOVICIUS: Quid est quod filius punitus est ob peccatum patris, cum scriptura dicat: Filius non portabit iniquitatem patris2132?
MONACHUS: Idem quod supradicta mulier dixit, dico2133. Utrumque fieri permisit Deus propter exemplum, ut dum iracundi in vexatione uxoris, mariti audierint cruciatus cordis, et in raptu filii, patris dolores, animi sui furorem cohibeant et a stultiloquio linguas compescant.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Qui daemones esse dubitant, energuminos attendant2134, quia dum per illorum ora diabolus loquitur, et in corporibus tam crudeliter debachatur, manifestum praesentiae suae indicium ilis demonstrat.
NOVICIUS: Verum diceres, si non esset ibi aliqua2135 simulatio.
MONACHUS: Obsessos fuisse, saepe prodit Evangelium, produnt et Actus Apostolorum, et in multis locis Vitae vel Passiones Sanctorum. Quod autem quidam propter quaestum se obsessos simulent2136, non nego; quod vero in quibusdam nulla sit fictio, subiecto probabitur exemplo.

Notes:
  • 2132 Ezech. 18, 20.
  • 2133 B idem quod de supradicta muliere dixi dico, C idem quae dixi de muliere supradicta dico, ADPKR eadem quae de supradicta muliere dixi, et hic dico.
  • 2134 libri dubitat - attendat.
  • 2135 aliqua add BC.
  • 2136 BD simulant.
Indexed exemplum: TE018550
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para