Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XIV De obsessa, quae in Insula sancti Nycholai prodidit reliquias.

In festo Omnium Sanctorum hoc anno cum essem cum Priore meo in Insula sancti Nycholai, quae vulgo Stupa vocatur, et est monasterium sanctimonialium, vidimus ibi puellam ante adventum nostrum obsessam, sed tunc tam beneficio reliquiarum quam sororum orationibus liberatam. De qua nobis retulit eiusdem coenobii magistra, femina religiosa, quod die quadam, dum2140 crudeliter ab immundo spiritu discerperetur, volens quidam clericus honestus illum probare, saccellum spinarum Dominicae coronae de tabula aurea, ea nesciente, tollens, et manu clausa super caput obsessae tenens, maximos ei clamores excitavit. Cui cum dicerent circumstantes, causam furoris eius ignorantes, quid clamas, diabole, quid habes? respondit: Hoc quod fuit in capite Altissimi, hoc2141 caput meum deprimit et pungit, et dicitis mihi quid clamas? Et aedificati sunt valde circumstantes, maxime sorores, duplicis rei habentes verum experimentum, videlicet quod spinae essent verae, et quod femina veraciter obsessa esset2142 a daemone. Quod si minus haec duo tibi sufficiunt exempla, recordare trium illorum daemoniorum in capitulo primo et secundo atque tertio distinctionis tertiae.

Notes:
  • 2140 BCP cum.
  • 2141 hoc add BC.
  • 2142 B veraciter esset obsessa, D esset veraciter obsessa, C veraciter obsessa foret.
Indexed exemplum: TE018552
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para