Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XV Quomodo daemones sint in hominibus.


NOVICIUS: Cum de his mihi satisfactum sit, est adhuc quod me movet. Quidam asserunt, daemones non esse in hominibus, sed extra, eo quod castrum, non intus, sed extra dicatur obsideri. Alii contrarium sentiunt, innitentes verbis Salvatoris dicentis: Exi ab eo, spirites immunde2143.
MONACHUS: Improprie dicitur exire, nisi quod intus est. Utrique tamen verum dicunt, secundum aliquid, scilicet quod in homine possit esse, et non esse. Non potest esse diabolus in anima humana, secundum quod Ginnadius2144 in distinctione2145 ecclesiasticorum docmatum diffinit, dicens: Daemonem per inergiam, id est, operationem, non credimus substantialiter illabi animae, sed applicatione et oppressione uniri. Illabi autem menti, illi soli possibile est qui creavit, qui natura subsistens incorporeus2146, capabilis est suae facturae. Mentem hominis iuxta substantiam nihil implere potest, nisi creatrix Trinitas.
NOVICIUS: Quid est ergo2147 quod diabolus dicitur cor hominis intrare, tentare vel immittere?
MONACHUS: Non aliter intrat vel implet vel immittit, nisi quod animam decipiendo in affectum malitiae trahit. Et haec est differentia inter adventum Spiritus sancti et spiritus maligni, quod ille proprio dicitur illabi, iste immitti. Spiritus sanctus exsistens intus in anima peccatrice per essentiam et potentiam et sapientiam, quasi de prope illi2148 illabitur per gratiam. Spiritus vero malignus cum extra sit ut dictum est per substantiam, mala suggerendo et vitiis mentem afficiendo, quasi sagittam, suam immittit malitiam. Unde habes: Immissionem per angelos malos2149. Hinc est quod homo post adventum Spiritus sancti plus et fortius potest diligere bonum, quam ante dilexit malum, quasi de remoto immisum. Cum diabolus dicitur esse in homine, non intelligendum est de anima, sed de corpore, quia in concavitatibus eius et in visceribus ubi stercora continentur, et ipse esse potest.
NOVICIUS: Satis expeditus sum de quaestione hac; sed quaero, si adhuc aliquae viae sint aliae, quibus daemones hominibus soleant nocere?
MONACHUS: Habent daemones mille nocendi artes, ex quibus quatuor tibi pandam. Quibusdam nocent falsa promittendo, aliis nocent per suos ministros in fide subruendo, nonnullis nocent in corpore eos laedendo, aliis quod periculosius est, in peccatis occidendo. Ista omnia iusto Dei fiunt iudicio, et de singulis tibi subiungam exempla.

Notes:
  • 2143 Marc. 5, 8.
  • 2144 Gennadius de Eccles. Dogm. cap. 82.
  • 2145 BC distinctionibus.
  • 2146 C in corpore eius; mox B corporabilis, Bernard. in Cant. Serm. V, 10. p. 24: « nullus angelorum, nulla animarum hoc modo mihi capabilis est, nullius ego capax. »
  • 2147 ADP ergo est.
  • 2148 illi add BC.
  • 2149 Psal. 77, 49.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para