Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XVI De converso Campensi, qui promissione E.piscopatus Halberstadensis deceptus, suspensus est.

In Campo, domo ordinis Cisterciensis, quae sita est in Episcopatu Coloniensi, sicut audivi a quodam sacerdote ordinis nostri, homine veridico, quem res non latuit, conversus quidam fuit, qui a monachis, cum quibus loquebatur, in tantum literas didicerat, ita ut textum legere sciret. Huiusmodi occasione illectus et deceptus, libellos sibi ad hoc idoneos occulte fecit conscribi, coepitque in vitio proprietatis delectari. Cumque huiusmodi2150 studium eidem converso ad hoc nimis converso prohiberetur, amore discendi apostasiam incurrit. Modicum tamen propter aetatem profecit. Deinde ad monasterium poenitentia ductus rediens, et hoc usque tertio actitans, nunc ad scholas saeculares exeundo, nunc revertendo, diabolo copiosam in se praebuit materiam decipiendi. Visibiliter enim illi apparens in specie angeli, ait: Disce fortiter, quia futurum est, et a Deo diffinitum, ut Halberstadensis fias Episcopus. Stultus ille diaboli dolos non observans, sperabat in se antiqua renovanda fore miracula. Quid plura? Die quadam seductor converso se ingerens, clara voce et hilari facie2151 dicebat: Hodie Episcopus Halberstadensis defunctus est, festina venire ad civitatem, cui a Deo Antistes destinatus2152 es. Ipsius enim consilium mutari non potest. Statim miser de monasterio silenter exiens, nocte eadem in domo cuiusdam honesti sacerdotis iuxta opidum Xantense hospitatus est. Ut autem gloriose ad sedem suam veniret, nocte ante lucem surgens, equum hospitis valde bonum stravit, cappam eiusdem induit, ascendit et abiit. Mane familia domus, damno cognito, apostatam insequens apprehendit, a qua ad iudicium saeculare cum furto tractus, et per sententiam damnatus, non cathedram ut Episcopus, sed sicut fur patibulum ascendit. Vides ad quem finem promissio diaboli tendat? Alium conversum, etsi non tam manifeste, non minus tamen periculose decepit.

Notes:
  • 2150 D eiusmodi.
  • 2151 B vultu.
  • 2152 D donatus.
Indexed exemplum: TE018553
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para