Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XVII Item de converso, qui voce cuculi deceptus in apostasia mortuus est.

Narravit nobis anno praeterito beatae memoriae Theobaldus Abbas Eberbacensis, quod quidam conversus, cura nescio quo tenderet, et avem, quae cuculus dicitur, a voce nomen habens, crebrius cantantem audiret, vices interruptionis enumeravit2153, et viginti duas inveniens, easque quasi pro omine accipiens, pro annis totidem vices easdem sibi computavit. Elia, inquit, certe viginti duobus annis adhuc vivam. Ut quid tanto tempore mortificem me in ordine? Redibo ad saeculum et saeculo deditus, viginti annis fruar deliciis eius2154, duobus annis, qui supersunt, poenitebo. Haud dubium, quin diabolus qui supradictum conversum, ut Episcopus fieret, ad credendum induxerat aperto sermone, et huic suaserit, ut tali augurio fidem adhiberet, occulta suggestione. Sed Dominus, qui omne2155 augurium odit, aliter, quam ille ordinaverat, disposuit. Nam duos quos poenitentiae deputaverat annos, eum in saceculo vivere permisit, et annos viginti deliciis ordinatos, iusto suo iudicio subtraxit. Ecce tales sunt promissiones diabolicae. Quod autem nonnullos, imo plurimos, per ministros suos in fide subvertat, sequentia declarabunt.

Notes:
  • 2153 BC numeravit.
  • 2154 BC et saeculi deliciis viginti annis fruar.
  • 2155 omne add BC. * Homil. III. p. 58.
Indexed exemplum: TE018554
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para