Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM II De Henrico milite, qui daemones esse non credens per nigromanticum illos vidit.

Miles quidam Henricus nomine, de castro Falkinstein2030 oriundus, pincerna fuit Caesarii monachi nostri, tunc Abbatis Prumiae. Et sicut eodem Caesario recitante didici, cum iam dictus miles daemones esse dubitaret, et quicquid de illis audiret vel audisset2031, quasi frivolum reputaret, quendam clericum Philippum nomine in nigromantia famosissimum accersivit, et ut daemones sibi ostenderet, cum multa instantia2032 petivit. Cui cum ille responderet, visio daemonum horribilis est, periculosa est, neque hos omnibus expedit2033 videre; et cum miles importune nimis instaret, adiecit: Si securum me feceris, quod neque a cognatis sive ab amicis tuis nihil mihi ex hoc mali eveniat2034, si forte a daemonibus deceptus vel territus vel2035 laesus fueris, acquiescam tibi. Et fecit eum securum. Die quadam tempore meridiano, eo quod tunc maiores habeat vires daemonium meridianum, Philippus militem in quoddam bivium duxit, gladio illum circumcircinavit, circuli legem infra circulum posito praedixit, et ait: Si aliquod membrorum tuorum extra hunc circulum ante meum reditum extenderis, morieris, quia mox a daemonibus extractus, peribis. Monuit etiam, ut nihil petentibus daret, nil promitteret, nec se signaret. Et adiecit: Multis modis te daemones tentabunt et terrebunt, nec tamen tibi nocere poterunt, si mandata mea custodieris. Discessitque ab eo. Solo sedente illo in circulo, ecce vidit contra se venientes inundationes aquarum, deinde audit grunnitus porcorum, flatus ventorum, et alia phantasmata his similia multa, quibus illum daemones terrere moliebantur. At quia iacula praevisa minus feriunt, contra haec a semetipso confortatur. Novissime vero contemplabatur in nemore vicino quasi umbram humanam tetram, summitatem arborum excedentem2036, quae ad ipsum properabat. Et intellexit statim, quia diabolus esset, ut fuit. Qui ut circulum attigit, stetit, et quid sibi vellet militem interrogavit. Erat autem quasi magnus vir, imo maximus et nigerrimus, vesteque2037 subnigra indutus, et tantae deformitatis, ut in eum miles respicere2038 non posset. Cui sic ait: Bene fecisti veniendo, ego enim videre te desideravi. Ad quid? inquit. Et ille: Multa de te audivi. Respondente diabolo, quid de me audivisti? subiecit miles: Pauca bona, et multa mala. Ad quod diabolus: Saepe me iudicant et condemnant homines sine causa. Ego neminem2039 nocui, neminem laedo, nisi provocatus. Philippus magister tuus, bonus amicus meus est, et ego illius; quaere si unquam illum offenderim. Ego facio quod illi placet, et ipso mihi in omnibus obtemperat. Vocatus ab illo, modo huc veni ad te. Tunc miles: Ubi fuisti, quando te vocavit? Respondit daemon: Tantum ex illa parte maris fui, quantum ab hoc loco distat usque ad mare. Et ideo iustum est, ut in aliquo munere laboribus meis respondeas. Cui miles: Quid vis? Respondit ille: Volo et rogo, ut des mihi palliolum2040 tuum. Dicente milite, non tibi dabo; poposcit cingulum, deinde ovem unam de grege. Quae cum omnia negaret, novissime gallum domus eius petivit. Cui cum diceret, quid opus habes gallo meo? respondit daemon : Ut cantet mihi. Et ille: Quomodo caperes eum? Respondit iterum daemon: Non solliciteris de hoc, tu tantum da mihi illum. Tunc miles: Ego nihil dabo tibi. Et adiecit: Dic mihi, unde est tibi tanta scientia? Dixit daemon: Nihil fit mali in mundo, quod me lateat. Et ut hoc scias verum esse, ecce in tali villa et2041 in tali domo virginitatem tuam perdidisti, ibi2042 et ibi peccata illa et illa commisisti. Et non potuit contradicere miles, quia verum diceret.
NOVICIUS: Non puto, quin miles aliquando eadem confessus fuerit peccata. Quomodo ergo scire potuit diabolus confessa?
MONACHUS: Quia cum voluntate iterum peccandi miles confessus fuit, diaboli scientiam in nullo minuit.
NOVICIUS: Placet quod dicis, quia idem dixisse te2043 recolo in distinctione tertia capitulo sexto.
MONACHUS: Cumque rursum diabolus nescio quid postularet, et ille dare2044 renueret, quasi eum rapere vellet et extrahere, manum contra eum extendit, atque in tantum terruit, ut retrorsum cadens clamaret. Audita eius voce, Philippus accurrit, in cuius adventu phantasma mox disparuit. Ab illa hora miles idem semper pallidus fuit, nativum colorem nunquam recuperavit, emendatius vivens, et daemones esse credens. Non est diu, quod defunetus est.

Notes:
  • 2030 Falkenstein, castrum in Dorso Canino.
  • 2031 D quicquid audiret de illis vel audisset, BC quicquid de illis audisset.
  • 2032 BC instantia multa.
  • 2033 BC neque omnibus expedit illos; paulo post cum add C.
  • 2034 ACDP evenerit.
  • 2035 vel add B.
  • 2036 ADP ascendentem.
  • 2037 que add BC.
  • 2038 BC miles in eum respicere, D in eum respicere miles.
  • 2039 R nemini.
  • 2040 ADP pallium.
  • 2041 et om BC.
  • 2042 D et ibi.
  • 2043 BC te dixisse; paulo post in om ACDP.
  • 2044 dare omB.
Indexed exemplum: TE018485
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para