Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XX* De haeresi Valdosiana in civitate Metensi.

Paucis annis elapsis, sub Episcopo Bertrammo, viro valde literato, orta est haeresis Valdosiana in civitate Metensi2180, hoc modo. Cum idem Antistes in festivitate quadam populo in ecclesia2181 praedicasset, duos homines ministros diaboli in turba stare conspiciens, ait: Video inter vos nuncios diaboli. Ecce illi sunt, digito eos ostendens2182, qui me praesente in Monte Pessulano2183 propter haereses damnati sunt et eiecti. Qui Episcopo durius responderunt, habentes in comitatu suo scholarem, qui more canino contra eum latrabat, iniuriis eum lascesciens2184. Egressi vero de ecclesia, multitudinem populi circa se congregantes, errores suos illis praedicaverunt Quibus cum quidam ex clericis dicerent: Vos domini, nonne Apostolus dicit: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur2185? volumus scire quis vos miserit huc praedicaren; responderunt illi: Spiritus. Non enim poterat illis Episcopus vim inferre propter quosdam potentes civitatis, qui eos in odium Episcopi fovebant, eo quod quendam usurarium deunctum ipsorum cognatum de atrio ecclesiae eiecisset. Revera missi fuerant a spiritu erroris, per quorum ora haereses Valdosianae, ab uno eorum sic dictae, in eadem civitate sunt seminatae, et necdum prorsus exstinctae2186.
NOVICIUS: Heu quod tot hodie haereses sunt in ecclesia.
MONACHUS: Hoc furor et malitia diaboli effecit.

Notes:
  • 2180 Metz.
  • 2181 in Homilia addit, sancti Stephani.
  • 2182 B demonstrans.
  • 2183 Montpellier.
  • 2184 P lacesciens, C lacessiens, B lacescens.
  • 2185 Rom.10, 15.
  • 2186 BC haeresis Valdosiana- dicta - est seminata exstincta.
Indexed exemplum: TE018558
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para