Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXV* De haeretico, qui diabolum dicebat esse principem huius mundi, eo quod mundum creasset.

Eo tempore quo Otto Rex profectus est Romam coronari in Imperatorem, et issent cum eo Johannes Episcopus Cameracensis, Henricus Scholasticus sancti Gereonis, magister Hermannus canonicus Bonnensis, simul ingressi sunt scholas cuiusdam haeresiarchae. Locus quem tunc legebat, is erat: Jam iudicium mundi venit; iam princeps mundi huius eiicietur foras2246. Quem locum ita glossavit: Ecce Christus diabolum principem huius mundi vocavit, quia hunc mundum creavit. Cum quo praedictus Hermannus satis dure disputavit, et, sicut mihi retulit, quod Deus creasset omnia tantum verbo2247, visibilia et invisibilia, corporalia et spiritualia, non solum ex scripturis, sed etiam2248 ex ratione demonstravit. Haec dicta sint de haereticis, qui membra sunt diaboli. Hoc enim noveris, quod multo intensius suam diabolus exerceat malitiam2249 in haereticis, quam in energuminis.
NOVICIUS: Possunt energumini, id est, obsessi a diabolo, habere caritatem?
MONACHUS: Etiam ; sicut superius2250 dictum est, non in animabus, sed in corporibus est.

Notes:
  • 2246 Johan. 12, 31.
  • 2247 tantum verbo add C.
  • 2248 etiam add C; paulo post ADP monstravit.
  • 2249 D exercet malitiam, BP malitiam exerceat.
  • 2250 BC in superioribus.
Indexed exemplum: TE018567
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para