Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXVII De Theoderico converso, quem diabolus transtulit ultra civitatem Lubech.

Theodericus Susaciensis conversus noster, sicut ab2253 eius ore audivi, cum esset iuvenis, puellam quandam in civitate Lubech alter quidam iuvenis et procabatur, secundum quod illi promiserat. Femina consentiente, cum Theoderieus se eius concubitu uti sperasset, socius eius ei2254 illudens, ad illam accessit. Quo cognito, iratus dixit: Diabolus qui me huc adduxit, poterit me etiam hinc reducere. Mox invitatus affuit, hominem rapuit et in aera levavit, et ultra civitatem transferens, iuxta ripam cuiusdam lacus incommode satis deposuit. Ad quem sic ait: Si non quocunque modo te signasses, modo occidissem te. Tenuiter enim et imperfecte in ipso raptu signum sibi crucis impresserat. Dimissus a daemone, tam graviter cecidit, ut in terra sine sensu iacens sanguinem vomeret. Tandem aliquantulum virium resumens, manibus pedibusque reptando ad aquam venit, faciem lavit, atque ex ea bibens, cum multo labore ad hospitium suum pervenit Ingressus domum, mox ut lumen aspexit, secundo in excessum ruit. Vocatus est sacerdos, qui initium Evangelii Johannis2255 super eum legit, aliisque orationibus contra impetum2256 diaboli illum munivit. Postea per annum integrum ita corpus eius totum erat tremulum, ut scyphum manu tenere non posset ad bibendum ! Ecclesiam sancti Nycholai, omniaque civitatis aedificia, luna splendente, cura a diobolo portaretur, et portando comprimeretur, se vidisse testatur. Simile pene habes supra distinctione tertia capitulo undecimo de Henrico cive Susaciensi, quem diabolus noctu in foro rapuit, et ultra monasterium sancti Patrocli translatum in pasculo deposuit. Tam mala enim et tam venenata est daemonum natura, ut solo illorum intuitu saepe homines corrumpantur.

Notes:
  • 2253 B ex.
  • 2254 B socius eius, ADP socius ei; mox P accessit ad illam.
  • 2255 D initium sancti Johannis Evangelii.
  • 2256 ADP impetus.
Indexed exemplum: TE018569
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para