Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXVIII De Alberone converso, qui diabolum videndo infirmatus est, et quae sit ratio eiusdem defectus.

Albero conversus noster cum novicius esset, et nocte quadam cum alio converso propter timores nocturnos2257 in curia vigilaret, ante signa matutinalia ambitum claustri circuiens, quasi umbram humanam eminus iuxta lavatorium conspexit. Aestimans quia frater Fredericus esset monachus noster, accessit propius, volens ei innuere, ut iret dormitum. Et quia noverat eum non esse sanae mentis, pedem retraxit, ab illo laedi timens. Dum sic staret, umbra in oculis eius usque ad tabulatum domus crevit. Mox signis sonantibus in dormitorio, pistrinum intravit, et quia clibanus coquendis panibus praeparatus erat, mox ut ignem, quem quasi per parietem vitreum intueri sibi2258 visus est, aspexit, infirmari coepit. Statim exiens, et sub arbore se reclinans, pene octo diebus ab illa hora in tanta defectione fuit cordis et corporis, ut non posset manducare neque bibere neque dormire.
NOVICIUS: Vellem rationem scire, quare homo viso daemone, mox igne conspecto extasim incurrat.
MONACHUS: Ignis lucis minister est, diabolus vero princeps et auctor tenebrarum est2259. Lux et tenebrae sibi invicem contraria2260 sunt, sicut frigus et calor. Si egressus fueris de tenebris in radium solis, vel econverso, ex repentina mutatione visus tuus turbatur et deficit. Item si manus nimis infrigidatam igni adhibueris, sive de igne extractam aquae gelidae immerseris, contrarium elementum amplius te cruciabit. Quid ergo mirum, si ex visione diaboli, qui, ut dixi, auctor est tenebrarum et ignis aeterni, hominis natura turbatur et terretur, contrahitur et deficit, cum ignem huius mundi viderit, qui omnino contrarius est igni gehennae? Ille tenebrosus, iste luminosus. Multum ab eo discordat tam in sensu quam in effectu. Viri tamen perfecti, ut supra dictum est, saepe daemones sine terrore et sine sensus defectione vident.
NOVICIUS: Si visio diaboli tam periculosa et tam nociva est in forma subiecta, quis illum videre posset in sua2261 natura?
MONACHUS: Oculus2262 corporalis diabolum ut est; videre non potest.
NOVICIUS: Quare?
MONACHUS: Quia diabolus spiritus est, et spiritum, ut est opinio pene omnium magistrorum, non nisi spiritus videre valet. Vident eum animae reproborum2263 in inferno. Et sicut summa beatitudo electorum est videre Deum, ita maxima dicitur esse poena malis cernere diabolum. Vis audire quorundam periculum, illum in sua substantia videre volentium?
NOVICIUS: Volo et desidero, quia quanto plus horroris et malitiae de illo audiero, tanto amplius peccare pertimesco.
MONACHUS: Audi ergo.

Notes:
  • 2257 timores noctumi hoc loco sunt, ut puto, tentationes diabolicae.
  • 2258 sibi abest a libris.
  • 2259 est om BC.
  • 2260 C contrariae.
  • 2261 B propria.
  • 2262 C add humanus.
  • 2263 C add im p i o r u m.
Indexed exemplum: TE018570
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para