Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS
CAPITULUM XXIX De Abbate sanctae Agathae, monacho et converso eius, qui videntes diabolum defecerunt.
Ante hos annos duodecim Wilhelmus Abbas de sancta Agatha Dioecesis Leodiensis,
quae est domus ordinis Cisterciensis, dum tempore quodam iturus esset
Eberbachum2264, ad quam
pertinet domus illa, venissetque Coloniam, dixit monacho suo atque converso
Adolpho nomine: Opus est misericordiae, ut videamus obsessam illam, germanam
scilicet talis conversi nostri de Eberbacho, ut per nos eius ille statum2265 cognoscat. Quod
cum illis placuisset, et domum, in qua illa cum multis et inter multos sedens
erat, intrassent, cum Abbas nescio unde eam2266 interrogaret, et illa nihil omnino responderet, subiunxit: Vis
aliquid mandare fratri tuo? Illa obmutescente, adiecit Abbas: Adiuro te per eum
quem hodie in missa tractavi, ut respondeas mihi. Mox diabolo obediente, et per os
feminae ad interrogata respondente, rogatus est Abbas tam a converso quam a
monacho, ut illam super solarium duceret, quatenus privato eius uti possent
colloquio. Quod cum factum esset, et de diversis ab Abbate diabolus
interrogaretur, et respondendo nimis mentiretur, ait: Adiuro te per Altissimum,
ut non nisi vera mihi respondeas. Quod cum promisisset, iussit monachum atque
conversum2267 paululum secedere.
Quem cum interrogasset de statu quarundam animarum2268 tam
apud Eberbachum quam apud sanctam Agatham nuper defunctorum, ita probabiliter de
singulis, quos tamen nunquam femina2269 viderat, disseruit, ut Abbas de veritate nihil ambigeret.
Dicebat, tales et tales esse in gloria, alios adhuc in poenis retineri2270. Pro quibus Abbas orationes instituit speciales.
Instruxit eum et de aliis multis, ita ut vehementer miraretur. Postea rogatus a
converso, ut sibi soli cum solo loqui liceret, et hoc Abbas annuens, cum monacho
paululum secederet, ait conversus: Sicut praecepit tibi Abbas meus, videlicet ut
ci non nisi vera ad interrogata responderes2271, ita te moneo, ut si aliquid nosti in me2272, quod nocivum sit animae meae, dicas mihi in
instanti hora2273. Respondit diabolus: Novi. Heri
Abbate tuo ignorante, duodecim denarios apud Traiectum accommodasti a tali femina
et in tali loco, misistique illos panniculo inligatos in sinum tuum satis
profunde. Quod quidem verum fuerat. Nam idem conversus, sicut retulit, ista2274 cogitavit: Si Abbas tuus alicubi te forte2275 miserit, solidum istum ad expensas habebis. Qui
ait: Nosti aliquid amplius? Dicente diabolo, novi te furem esse; respondit
conversus: Ex quo veni ad ordinem, nullius mihi furti conscius sum. Tunc ille:
Ego tibi furtum tuum ostendam. Quando cara illa fuerunt tempora, annonam et
quaedam alia, quae monasterii tui fuerunt, et non tua, pauperibus erogabas.
Respondente converso, non2276 putavi huiusmodi
misericordiae opera peccatum esse; ait daemon: Sunt per meam veritatem, quia
sine licentia facta, nec aliquando inde susurrasti, susurrium confessionem
appellans. Mox conversus ad Abbatem descendit, in2277
locum secretum illum traxit, et quae sibi fuerant a diabolo obiecta, per humilem
confessionem aperiens, condignam poenitentiam suscepit. Tunc ad obsessam rediens,
et si adhuc aliquod in se sciret peccatum, obsidentem adinterrogans2278, audire meruit: Per iudicium meum nihil modo de te
novi, quia mox ut genua tua ad susurrium inclinasti, omnia mihi prius scita
subtraxisti.
NOVICIUS: In hoc facto satis ostensa sunt tam praesentia daemonis
quam virtus confessionis.
MONACHUS: Satis de talibus in distinctione confessionis
dictum est. Post haec daemon adiuratus ab Abbate ut exiret, respondit: Quo ibo?
Dicente Abbate, ecce os meum aperio, si potes ingredere; ait: Non possum
intrare, quia Altissimus hodie intravit. Tunc Abbas: Ascende super hos duos
digitos, pollicem et indicem ei offerens. Non valeo, inquit, quia hodie Altissimum
tractasti. Dixerat enim missam Abbas2279 de
mane. Insistente eo ut exiret, respondit: Nondum vult Altissimus. Adhuc duobus
annis ero in ea; post haec2280 in
via illius Jacobi liberabitur2281. Quod ita factum est. Deinde rogatus est Abbas tam a
monacho quam a converso, ut diabolo praeciperet, quatenus se eis in sua forma
naturali ostenderet. Respondente Abbate, non hoc mihi bonum videtur, sufficiat
vobis quod hucusque ei praecepimus; illis obstinatius ut fieret insistentibus,
tandem victus ait: Praecipio tibi in virtute Christi, ut in tua naturali specie
nobis appareas. Respondente illo, non vultis carere nisi me videatis? et Abbate
dicente, non; coepit mulier in oculis eorus turgescere, et ad instar turris
ascendere, ita ut oculi eius scintillarent, atque ad similitudinem fornacis
fumigarent. Quibus visis, territus ruit in extasim monachus, factus est extra
sensum conversus, et nisi Abbas, qui eis constantior erat2282, diabolo ut pristinam formam resumeret, ocius praecepisset,
similem2283 mentis defectum incurrisset. Si his
verbis meis minus credis, interroga illos, adhuc, ut opinor, vivunt, viri
religiosi sunt, non tibi dicent nisi meram veritatem. Diabolus vero praecipienti
obediens, et ad priorem speciem vultum feminae reducens, ait Abbati: Nunquam tam
stultum praeceptum praecepisti2284. Pro certo
scias, quia si hodie divinis non2285
communicasses mysteriis, nullus vestrum ulli homini quae hodie vobis ingessissem,
diceret. Putas quod possit me homo videre et vivere? Nequaquam. Homines qui erant
inferius exspectantes, strepitum superius audientes2286, ascenderunt, et
conversum cum monacho semimortuos reperientes, aqua refocillaverunt, et inter
manus illos deportaverunt. Tunc diabolus dixit Abbati: Quo iturus es modo?
Respondente Abbate, Eberbachum; subiunxit ille: Ego etiam in2287 Sueverbacho fui, et satis ibi trufavi, yronice
nomini alludens. Erat enim post illa tempora, quando2288 conversi se ordini opposuerant.
Tam horrendus et tam venenatus est daemonum aspectus, ut non solum sanos infirmet,
sed nonnunquam etiam interficiat.
- 2264 Eberbacum prope urbem Moguntinam.
- 2265 B nos ille statum eius, D nos eius statum ille.
- 2266 BC eam nescio unde.
- 2267 BC monacho atque converso.
- 2268 ADP animarum, fratrum videlicet. Conf. similem locum in Vit. S. Engelb. II, 16.
- 2269 ADP quas tamen femina nunquam.
- 2270 D detineri.
- 2271 BC ut mihi - respondeas.
- 2272 DR nosti de me vel in me.
- 2273 hora om BC.
- 2274 C ita.
- 2275 BC forte alicubi te.
- 2276 B ego non.
- 2277 BC et in
- 2278 BC interrogans.
- 2279 CP Abbas missam.
- 2280 D et post haec, CP post hoc.
- 2281 intelligit limina beati Jacobi in Compostella.
- 2282 BC erat constantior.
- 2283 C simul.
- 2284 ACP iussisti.
- 2285 C scias, nisi hodie divinis.
- 2286 B strepitum audientes superius, C audientes superius strepitum.
- 2287 in abest a libris ABCDPK.
- 2288 pro (qñ, id est) quando, omnes libri habent: quo.