Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXX De duobus iuvenibus, qui diabolum in specie mulieris videntes infirmati sunt.

Duo iuvenes saeculares nondum milites, ex quibus unus erat dapifer Abbatis Prumiae, qui mihi haec quae dicturus sum, retulit, in quadam vigilia sancti Johannis Baptistae post solis occasum circa rivulum, ,qui monasterium praeterfluit, in dextrariis suis spatiabantur. Videntes ex altera parte rivuli quasi speciem muliebrem2289 in veste linea, putantes quia maleficia exerceret, ut quibusdam mos est in nocte illa, ut caperent eam, aquam transierunt. Quae cum veste levata fugere videretur, illi in equis velocissimis insequentes, cum fugientem, quam quasi umbram ante se videbant, comprehendere non valerent, deficientibus equis, unus dixit: Quid agimus? Diabolus est enim. Et signantes se, monstrum ultra non viderunt. Ab illa hora tam homines quam iumenta multo tempore languerunt, vix mortem evadentes.
NOVICIUS: Non ista miror de diabolo, cum legam basiliscum solo visu homines et aves et iumenta interficere.
MONACHUS: Hoc ipsum agit diabolus, in Psalmo per basiliscum designatus2290 , sicut subiectis tibi ostendam2291 exemplis.

Notes:
  • 2289 P mulieris.
  • 2290 Psal. 90, 13.
  • 2291 D pandam.
Indexed exemplum: TE018574
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para