Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXXIII Item de converso, quem diabolus in specie monialis meridie dormientem complexus, intra triduum exstinxit.

Tempore quodam aestivo conversis ordinis nostri in dormitorio suo meridie quiescentibus, diabolus in specie monialis nigri ordinis singulorum lectos2296 circuivit. Ante quosdam stetit, quosdam cuim festinatione praeterivit. Veniens ad quendam conversum, ante illum se inclinavit, et brachiis collum eius stringens tactuque meretricio demulcens, oscula in eius ore2297 defixit. Quod cum quidam frater religiosus vidisset, et illa disparuisset, satis tam de persona quam de opere et in tali loco stupens surrexit, et conversi lectum adiit, quem quidem dormientem, sed incomposite et impudice nudatumque iacentem invenit. Ceteris ad signum nonae surgentibus, ille gravem se sentiens, surgere non potuit, et ad vesperam in infirmitorium ductus, infra triduum vitam finivit. Haec apud nos eiusdem ut puto loci grangiarius recitavit, asserens sibi dictum ab codem converso qui vidit visionem, sub typo confessionis.
NOVICIUS: Cum Deus summe sit misericors, et2298 dormiens modicum differat a mortuo, quid est quod idem conversus pro tantillo punitus est?
MONACHUS: Forte nimis erat negligens circa usum verecundiae. Verecundia sive pudicitia, quae omnium ornamentum est virtutum, non solum esse debet in habitu, sed etiam in actu. Frequenter contingit, ut sicut homo interior libenter ea quae de die cogitat, nocte per imaginationem retractat, ita exterior illa quae vigilans factitat, dormiens frequenter repraesentet2299.
NOVICIUS: In hoc consentio, quia novi quosdam raptores, qui saepe noctibus dormiendo surgunt, arma induunt, exerunt gladios, feriunt parietes, et postquam lassati fuerint, singula in loca sua2300 reponunt, sicque cubitum redeunt, nec aliquid horum mane2301 recordantur.
MONACHUS: Forte idem conversus nimis indulserat vino. Inebriationem libenter sequitur denudatio. Si Noe non fuisset inebriatus, nec fuisset denudatus. Et quia denudatus, idcirco a filio est2302 subsannatus. Non solum angeli sancti, sed et mali noctibus nos lustrant, et si per negligentiam sive dissolutionem contigerit nos in lectis nostris iacere irreverenter, bonus a nobis fugamus, et malos ad nostram irrisionem invitamus. Quanta gratia sic dormientes quandoque se privent, audies in distinctione septima capitulo tertio decimo et capitulo quarto decimo, in quibus beata Dei genitrix per se dormientes visitavit2303.
NOVICIUS: Habuitne conversus praedictus caritatem?
MONACHUS: Non mihi hoc constat, sicut et de praedictis feminis, quas diabolicus exstinxit aspectus. Quod vero diabolus quosdam peccatores in peccatis2304 interficiat, subsequentia declarabunt exempla.

Notes:
  • 2296 AD lecta.
  • 2297 ACDP ora.
  • 2298 B et homo.
  • 2299 ABDP repraesentat.
  • 2300 BC loco suo.
  • 2301 mane add BC.
  • 2302 est add B.
  • 2303 A visitabit.
  • 2304 B add suis.
Indexed exemplum: TE018577
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para