Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXXV De homine, qui in Susacia spe2310 diaboli de turri saltans diruptus est.

In eandem civitatem, sicut mihi retulit magister Gozmarus, vir religiosus et sancti Patrocli canonicus, homo quidam ignotus venit, dicens se velle saltare de turri sancti Juliani, quae multum est sublimis, si tamen aliquid ex hoc consequi posset honoris. Respondentibus civibus, sicut viris prudentibus: Nihil tibi propter hoc dabimus, ut te ipsum interficias; ait: Propter honorem civitatis saltabo. Congregata2311 multitudine populi circa forum, cui turris eadem contigua erat, et de fenestris domorum aliis prospectantibus, turrim ascendit. Quem alius quidam a tergo clamans, ait: Dic mihi, o homo, cum quo daemone agis talia? Cui cum ille nescio quem daemonem nominasset, respondit: Scias pro certo, quia decipiet te. Nequam est enim. Si fidei Oliveri te committeres, non te deciperet, quia curialis est et fidus. Respondit ille: Nequaquam me decipiet, quia in multis sum eius fidem expertus. Puto hunc Oliverum fuisse eundem, de quo supra dictum est capitulo quarto. Quid plura ? Ascendit turrim, et saltavit, sed post saltum surgere non valuit. Mirantibus turbis, quare non surgeret, et ignorantibus causam mortis eius propter amplam quam induerat cappam ad capiendum ventum, propius accedentes, hominemque de terra levantes, invenerunt omnia viscera eius effusa. Ecce sic diabolus ministros suos remunerat, corpora quidem occidendo, et animas in poenas aeternas detrudendo. De quarum cruciatibus in distinctione duodecima audies sufficienter.
NOVICIUS: Quantum considero ex iam dicto Olivero, non omnes daemones aequaliter mail sunt.
MONACHUS: In quibus in coelo amplius intensa fuerat contra Creatorem superbia atque invidia, in his usque hodie magis viget2312 ad nocendum malitia. Quidam, ut dicitur, aliis cum Lucifero contra Deum se extollentibus simpliciter consenserunt, et hi quidem cum ceteris ruerunt, sed ceteris minus mali sunt, hominesque minus laedunt, sicut exempla subiecta explanabunt.

Notes:
  • 2310 Homil. I. p. 76: « praesentem Homeliam de nomine Verbi, spe Verbi tractandam suscepi. »
  • 2311 B et congregata.
  • 2312 C hodie viget contra nos magis.
Indexed exemplum: TE018579
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para