Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXXVII De daemone, qui Everhardum militem transtulit Jerusalem.

Eodem anno quo Rex Philippus primum ascendit contra Ottonem postea Imperatorem, miles quidam honestus Everhardus nomine, de villa quae Ambula vocatur natus, graviter infirmabatur. Cui cum rapta fuisset materia in2322 cerebrum, ita coepit furere, ut propriam coniugem ante infirmitatem multum dilectam in tantum haberet exosam, ut illam neque videre neque audire posset. Die quadam diabolus in forma hominis infirmo apparens, ait: Everharde, vis ab uxore tua separari? Respondente illo: Hoc omnibus modis desidero; subiunxit diabolus : Ego te in equo meo ducam Romam, bene obtinebimus a Papa2323, ut divortium faciat inter te et illam. Quid plura? Visum est militi ut equum invitantis ascenderet, ut Romam cum illo post tergum eius sedans pergeret, ut illo pro se allegante, Papa eum ab uxore coram Cardinalibus sollemniter separaret, ipsumque divortium literis pontificalibus atque bullatis confirmaret. Mira res. Ab eadem2324 hora qua sic mirabiliter infirmi spiritus a diabolo raptus est, ita corpus iacebat exsangue, ut tantum modicum caloris in eius pectore sentiretur. Propter quod a sepultura dilatus est. Milite, ut sibi videbatur, nimis gaudente divortii causa, ait diabolus: Vis modo ut ducam te Hierosolymam, ubi Dominus tuus crucifixus est atque sepultus, nec non et ad reliqua sacra loca, quae Christiani videre desiderant? Ex his verbis maxime postea intellexit illum daemonem fuisse. Respondente illo, volo et desidero; spiritus spiritum repente per mare transtulit, et in basilica Dominici sepulchri deposuit. Deinde ostendit ei loca reliqua: in quibus orationes suas fecit. Ad quem iterum ait: Vis etiam videre Sephadinum inimicum vestrum eiusque exercitum? Cui cum diceret, volo; ductus est in momento ad loca castrorum, viditque illo demonstrante Regem et Principes eius, milites, arma, vexilla, tentoria atque exercitum universum. Post haec ait daemon: Vis modo redire ad patriam tuam? Et ille: Tempus est ut revertar. Quem statim spiritus levavit, et in Lombardiam2325 transtulit. Qui ait: Vides hoc nemus? Jam homo quidam de villa tua mercimonia sua ad has2326 provincias in azino venalia portans ipsum intrabit, et a latronibus interficietur. Vis ipsum2327 praemunire? Respondente eo, libenter, statim homini occurrit, et quia latrones in nemore essent praedixit. Quem sicut suum parochianum sibique2328 notissimum hilariter resalutavit, et gratias agens alia via divertit. Venientibus eis Franckinvord, rursum ait daemon: Cognoscis Walerammum filium Ducis de Limburg? Bene, inquit, illum novi, et frequenter cum illo2329 militavi. Dicente daemone, vis nunc eum videre? et miles responderet2330, in partibus est transmarinis; ille subiecit : Nequaquam, sed iam in tali loco Regi Philippo confoederatur, et per ipsum terra vestra rapinis et incendiis vastabitur. Hoc impletum vidimus, quando ipso duce Andernachum, Remage, Bonna, aliaeque villae plurimae exustae sunt. Respondente milite, de hoc satis doleo; postquam Regem cum Principibus et Walerammo viderat, ad lectum et ad corpus sine omni laesione spiritus eius reductus est. Mox incipiens spirare et convalescere, uxorem ante raptum exosam amore pristino dilexit; et non sine multorum admiratione, quae viderat vel audierat saepius recitavit. Quicquid enim viderat Romae et in Hierosolyma, in Lombardia et in Alemannia, tam in locis quam in personis plenius utique vidit, melius visa cognoscere et retinere2331 potuit, quam si oculis corporeis illa prospexisset. Structuram urbis Romae, nec non et effigiem domini Innocentii tunc Papae, Cardinalium et ecclesiarum, et in partibus Hierosolymitanis formam Sephadini et exercitus eius, similiter montes, flumina, castra universaque loca per quae transierat, tam proprie in suis formis atque nominibus expressit, ut hi qui oculis corporeis illa viderant, quid2332 contradicerent, non invenirent. Interim rusticus cum mercibus suis de Lombardia rediit, et quia illum ibidem vidisset, atque per eius cautelam latronum periculum evasisset, coram multis testificatus est.
NOVICIUS: Audivi quod quidam daemones talis naturae sint, ut bene a se obsessos torqueant, sed eosdem criminaliter peccare non sinant.
MONACHUS : De hoc satis evidens audivisse me recordor exemplum.

Notes:
  • 2322 C ad. VIII, 77: « cui cum materia rapta esset in cerebrum. » Conf. IX, 43. XI, 42.
  • 2323 D a p ud Pa pam.
  • 2324 B ea, C illa.
  • 2325 BP Longobardiam; sic et infra.
  • 2326 D istas.
  • 2327 CP eum.
  • 2328 ABDP valdeque.
  • 2329 AP eo.
  • 2330 C videre? miles respondit. Sed vide IV, 55. V, 8. 29.
  • 2331 sic legendum, non ut libri exhibent, recitare.
  • 2332 ABCP quod
Indexed exemplum: TE018581
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para