Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXXVIII De daemone, qui non permisit hominem a se obsessum de rapina in quinta generatione gustare.

Dives quidam sub typo eleemosynae pauperibus convivium fecit. Inter quos cum quidam obsessus esset, et ceteris manducantibus, carnes quidem2333 ori applicaret, sed eisdem vesci non posset, ex circumstantibus hoc videntes dixerunt: Inique, cur non sinis hominem manducare? Quibus ille respondit: Nolo ut peccet, eo quod eleemosyna ista de rapina sit. Dicentibus eis: Mentiris, quia is qui fecit eam, homo bonus est; respondit: Nequaquam mentior. Vitulus iste qui in pauperes2334 divisus est, in quinta generatione fuit ab illa vacca, quae per rapinam habebatur. Et satis mirati sunt qui aderant.
NOVICIUS: Si daemones quintam generationem iudicant rapinam, puto quia multum acriter in poenis vindicabunt primam.
MONACHUS: De hoc non dubites. Recordare vaccae illius, per quam et in qua punitus est Helias miles, sicut dictum est in distinctione secunda capitulo septimo. Revocat mihi etiam ad memoriam vacca haec verbum obsessae mulieris illius in Briseke, cuius superius mentionem feci capitulo vicesimo sexto. Haec cum die quadam Johannem burgravium de Rinecken vidisset, sicut mihi retulit qui audivit, multis praesentibus contra eum clamavit dicens: Vitulum illum, quem tali viduae abstulisti flammis infernalibus a nobis liquatum guttatim mittemus in oculos tuos; et per omne corpus stillabimus pinguedinem eius. Vinum vero quod sub banno tuo in hac villa venditur, fervens in os tuum fundemus. Quibus verbis miles territus, tabernam amovit, et vitulum mulieri restituit.
NOVICIUS : Satis mihi probatum iam2335 fateor, quod daemones sint, quod multi sint, et quod mail sint ; nunc quam infesti nobis sint, aliquid sub exemplis audire delectat.
MONACHUS: Ita infesti sunt hominibus, ut inter amicos discordias faciant, et inimicos reconciliari non sinant. Pro Christo et pro peccatis suis peregrinari volentes retrahunt, converti desiderantes avertunt, conversos multis modis turbant et pediunt. Ecce exempla.

Notes:
  • 2333 ADP manducantibus carnes, ipse quidem.
  • 2334 AD qui hic pauperibus, P qui his pauperibus.
  • 2335 BC iam probatum.
Indexed exemplum: TE018582
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para