Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXXIX De diabolo, qui visus est seminare discordiam inter duos peregrinos amicos.

Duo cives Colonienses, viri divites et honesti, et speciales ad invicem amici, ex quibus unus vocabatur Sistappus, alter vero Godefridus, ad sanctum Jacobum Apostolum2336 simul profecti sunt. Die quadam cum2337 soli equitarent, ceteris fratribus praecedentibus, diabolus invidens amicitiae et concordiae illorum2338, in ingressu cuiusdam nemoris, baculum Godefridi in dorso ipsius pendentem2339, satisque fortem, in dues partes fregit. Qui cum neminem adesse conspiceret, turbatus clamavit ad socium: Eia, frater, quare fregisti baculum meum? Illo negante etiam cum iuramento, sicut mihi iam dictus Godefridus retulit, ita in eum exarsit, ut vix manus ab eius laesione cohiberet. Tandem gratia Dei et meritis beati Apostoli ad mentem reductus, apud socium unice ditectum poenitentiam egit, et totius discordiae caput diabolus confusus2340 aufugit.

Notes:
  • 2336 Apostolum om B.
  • 2337 B dum.
  • 2338 C et concordiae earum, B eorum et concordiae.
  • 2339 BC baculum in dorso Godefridi pendentem.
  • 2340 confusus om BC.
Indexed exemplum: TE018583
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para