Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM IV Item de clerico, qui apud Toletum dolo diaboli extractus et ad inferos ductus et magistri sui querimoniis reductus, factus est monachus.

Retulit mihi bonae memoriae monachus noster Godescaleus de Volnuntsteine, quod silere non debeo. Cum die quadam rogaret praedictum2045 Philippum, ut aliqua sibi recitaret de arte sua mirabilia; respondit ille: Ego dicam vobis rem satis mirabilem, temporibus meis apud Toletum veraciter gestam. Cum plures ex diversis regionibus scholares in eadem civitate studerent in arte nigromantica, iuvenes aliqui de Suevia atque Bauwaria stupenda quaedam et incredibilia a suo magistro audientes, et utrumnam vera essent probare volentes, dixerunt illi: Magister, volumus ut ea quae nos doces, oculo tenus ostendas, quatenus aliquem ex studio nostro fructum capiamus. Quos cum averteret, et non acquiescerent, eo quod natio illa gens sit mirabilis, hora idonea in campum illos duxit, gladio2046 circa illos circulum fecit, monens sub terminatione mortis, ut infra circulum se cohiberent, et ne aliquid rogantibus darent, vel ab offerentibus reciperent praecepit2047. Secedens ab eis paululum, daemones carminibus suis advocavit. Mox assunt illi in formis militum decenter armatorum, militiae circa iuvenes ludos2048 exercentes. Nunc lapsum simulabant, nunc lanceas et enses contra eos extendebant, omnibus modis satagentes, ut illos extra circulum2049 extraherent. Qui cum sic nihil proficerent, in puellas speciosissimas se transformantes, choreas circa illos ducebant, variis anfractibus iuvenes invitantes2050. Ex quibus una forma ceteris praestantior unum ex scholaribus elegit. Ad quem quotiens venisset chorizando, totiens anulum aureum porrigebat, intus suggerendo, et foris motu corporis ad amorem suum illum inflammando. Quae cum per multas vices hoc actitasset, victus iuvenis, digitum contra anulum extra circulum porrexit, quem illa mox per eundem digitum extrahens, nusquam comparuit. Capta praeda, conventus malignantium in turbinem resolvitur. Fit clamor et strepitus discipulorum, accurrit magister, de raptu consocii2051 omnes conqueruntur. Quibus ille respondit: Ego sine causa sum, vos me coegistis. Ego vobis praedixeram, non eum amodo videbitis. Ad quod illi: Nisi nobis restituas illum2052, interficiemus te. Timens tamen2053 vitae suae, sciens Bauwaros esse furiosos, respondit: Ego tentabo, si spes aliqua sit de illo. Vocansque principem daemoniorum, fidele suum ministerium ad memoriam illi revocans, dixit, disciplinae eius multum esse derogandum, seque a discipulis occidendum, nisi iuvenis restitueretur. Cui diabolus compassus respondit: Crastino concilium2054 propter te in tali loco celebrabo, tu esto praesens, et si aliquo2055 modo illum per septentiam obtinere poteris, gratum habebo. Quid plura? Ad imperium principis concilium malignantium cogitur. De violentia in discipulum facta magister2056 conqueritur. Ab adversario respondetur: Domine, inquit, non illi feci iniuriam, non violentiam, magistro suo inobediens fuit, legem circuli non custodivit. In hunc modum illis contendentibus, diabolus daemonem quendam sibi collateralem de sententia interrogavit, dicens: Olivere2057, semper curialis fuisti, contra iustitiam personam non accipis, solve quaestionem huius litis. Respondit ille: Ego iuvenem restituendum esse iudico magistro suo. Moxque ad adversarium conversus, ait: Redde illum, quia nimis ei importunus fuisti2058. Ceteris sententiae eius assensum praebentibus, ad mandatum iudicis eadem hora scholaris ab inferis reducitur, magistro suo restituitur, concilium solvitur, ail discipulos reducta praeda magister laetus revertitur. Cuius vultus ita, erat macer et pallidus, color tam immutatus, ut hora eadem a sepulchro videretur resuscitatus. Qui sociis apud inferos visa2059 recitans, quam Deo contraria et exsecrabilis foret illa disciplina, magis exemplo, quam verbo ostendit; et a loco recedens, in quodam ordinis nostri monasterio monachum se fecit.
NOVICIUS: Recordor nunc illorum duorum, iuvenis videlicet, qui apud Toletum defuncti socii admonitione conversus est, et alterius clerici, cui visa poena Lantgravii conversionis causa fuit, sicut dictum est in distinctione prima capitulo tricesimo tertio et capitulo tricesimo quarto.
MONACHUS: Conradus senex monachus noster retulit mihi, se ante conversionem nocte quadam in plenilunio, demonstrante sibi quodam clerico nigromantico, in diversis formis daemones vidisse. Unde dubium non est, quin sint, qui sic ab hominibus videri, audiri et2060 sentiri possunt.
NOVICIUS: Licet satis mihi probatum sit, daemones esse, magis tamen delectarer de his testimonia religiosorum, quam saecularium audire.
MONACHUS: Quod daemones sint, et2061 multi sint, non dubiis, sed verissimis, non saecularium, sed claustralium personarum tibi ostendam exemplis, de quibus nihil omnino dubitabis.

Notes:
  • 2045 C dictum, B eundem.
  • 2046 B et gladio.
  • 2047 praecepit om BC; mox B et secedens.
  • 2048 ADP ludos circa iuvenes.
  • 2049 BC extra circulum eos.
  • 2050 B incitantes.
  • 2051 B et pr C socii.
  • 2052 B nisi restituas nobis illum, C nisi eum nobis restituas, P nisi nobis restituas.
  • 2053 C tandem.
  • 2054 BC consilium; sic et infra.
  • 2055 D in aliquo.
  • 2056 ACDP a magistro.
  • 2057 conf. infra cap. 35.
  • 2058 C importunus fuisti ei, D importunus ei fuisti.
  • 2059 BC visa apud inferos.
  • 2060 et om BC.
  • 2061 B quod daemones, et quod, CD quod daemones sint, quod. * Homil. I. p. 101-104.
Indexed exemplum: TE018531
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para